Articulus 4
De finali causa reclusionis ac solitariæ mansionis.
AMBULANTEM sive currentem scire oportet quo ambulare seu currere debeat; operantem quoque et laborantem oportet agnoscere ad quid operationem suam atque laborem debeat finaliter ordinare. Quum ergo tota hæc vita sit peregrinatio quædam et ambulatio sive cursus ad aliam vitam in futuro, nec solum hoc, sed inter actus virtutum quibus itur aut curritur ad vitam futuram sit ordo, ita quod est aliquis actus virtutis ad quem aliarum virtutum opera sunt finaliter ordinanda;12 hinc et conversationis abstractæ, solitariæ et reclusæ est aliquis finis, non solum in futuro, videlicet beatitudo regni cœlorum, sed etiam in præsenti. Porro caritas Dei est omnium summa virtutum :
Idcirco omnium Christianorum exercitia virtuosa ad actualem Dei dilectionem tanquam ad finem in vita præsenti sunt referenda. Ab actuali vero dilectione Dei impeditur homo per occupationem in exterioribus, per dispersionem animi sui in multis, per humana colloquia, per sensibilium rerum tumultum et novitatum occursum, per inquietudines passionum et varias curas. Quanto autem plus abtrahit se homo ab omnibus istis ut Deo adhæreat et intendat, tanto aptior est ad divinum amorem ferventem et stabilem. Etenim virtus unita fortior est quam dispersa; et cor humanum tanto fortius uni rei infigitur, quanto amplius a multis abtrahitur. Itaque, quo persona inclusa ab universis prætactis amoris divini impedimentis perfectius se avertit, elongat, abtrahit et recludit, eo ad puriorem, stabiliorem, liberiorem et ardentiorem Dei amorem se dare debet. Nam hujuscemodi amor Dei est causa finalis suæ inclusionis ac solitudinis in hac vita. Idcirco ad talem Divinitatis dilectionem quotidie tendere debet, et omnia opera sua ordinare ad illam : aliter frustra ac insipienter esset in cella seu reclusorio suo.
Præterea, dilectio Dei cognitionem ejus includit ac præsupponit : quia quod prorsus ignotum est, amari non valet. Cognitio autem Dei ad quam sequitur fervens et meritoria dilectio ejus, non est qualiscumque cognitio Dei, sed illa quæ est actus doni sapientiæ : quæ sapientia est primum et summum donum inter septem dona Spiritus Sancti; et dicitur sapientia, quasi sapida scientia, id est cognitio Dei amorosa, habens gustum internum dulcem sibi annexum. Idcirco sive dicatur fervens, eminens ac stabilis dilectio Dei finalis causa inclusionis, sive contemplatio Dei sincera, excellens et fixa, quantum huic vitæ possibile est, redit in idem. Nam unum horum sine alio esse non potest; et quantum quis proficit in divino amore, tantum crescit in dono sapientiæ et contemplatione divina.
De hoc jam tantumdem tetigisse sufficiat, ut sciat persona inclusa ad quid jugiter exercitia sua debeat ordinare, ad quid respicere, tendere et currere habeat. De contemplatione vero et dilectione divina infra, Deo præstante, aliquid plenius scribam.
Footnotes
Chapter 5 of 20