Articulus 9
De modo orandi atque psallendi.
IN Ecclesiastico legitur:1 Ante orationem præpara animam tuam. Porro ante orationem præparare animam ad orandum, est cum debita reverentia ad orandum accedere, ut scilicet antequam coram Deo cor suum homo effundat precesque offerat, diligenter attendat propriam indigentiam atque miseriam, propriam defectuositatem, vitiositatem et ad omnia vitia pronitatem, pericula quoque quibus expositus est, deinde Dei majestatem immensam, dignitatem sanctitatemque infinitam, pietatem, omnipotentiam, liberalitatem et opulentiam interminatam, omnem etiam caritatem et gratiam Dei circa genus humanum; sicque ex consideratione propriæ vilitatis et indigentiæ, atque ex consideratione majestatis ac pietatis divinæ, accedat ad orationem et oret cum humilitate profunda, cum ingenti cordis custodia, et cum ardenti affectu et filiali timore, item cum magna fiducia, cum incessanti instantia et stabili mente. Et quoniam taliter Deum orare laboriosum est satis, nisi singularis abundantia gratiæ Dei animam pie præveniat, impleat et confortet; idcirco abbas Agathon dixit: Non est labor sicut orare Deum. Et sicut orandum est, ita et psallendum.
Idcirco, si Deo orationes et laudes continuas ac devotas offerimus, nequaquam extolli debemus, sed indignissimos nos putare ut coram Deo adstemus, ut coram eo os aperiamus, ut nomen ejus exprimamus, ut eum laudemus. Non enim est speciosa laus in ore peccatoris, ut ait Scriptura.2 Peccatori quoque dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas?3 Quod si aliquid veræ devotionis et acceptabilitatis in orationibus et laudationibus nostris est, hoc donum est Dei, et attribuendum est ei; et de eo quod acceptamus, nequaquam gloriari debemus quasi non acceperimus, sed a nobis ipsis habuerimus illud.4
Præterea, sicut sancti et doctissimi patres Basilius, Cassianus ac alii docent, homo ita debet proferre verba psalmorum et orationum, quasi ex proprii cordis intellectu et affectu formet et exprimat ea : ita quod sicut gustus corporalis unamquamque buccellam cibi sigillatim accipit, masticat, saporemque percipit; sic gustus interior singula verba divina distincte debet attendere, et cum interno sapore proferre, ut delectet eum indesinenter orationibus laudibusque divinis insistere.
Præterea, quamvis non sit humanæ fragilitati in hac vita possibile indesinenter psallere, orare per talium actuum continuationem, sed congruis loco et tempore, consuetudinem tamen sibi facere debet cellita brevibus et affectuosis oratiunculis in omni etiam exteriori occupatione, in mensa, in lecto, in colloquio operam dare. Iterum, quoniam persona inclusa debet in caritate Dei et proximi esse præcipua, penitus decet ut jugiter oret pro bono communi Ecclesiæ, pro universis ordinibus, pro vivis et mortuis, pro cunctis propinquis, benefactoribus, commissis et caris, pro pace terrarum, pro tentatis, afflictis et captivis, pro adversariis quoque, pro infidelium conversione, pro fidelium reformatione, pro universorum salute, pro emendatione collegiorum et monasteriorum totiusque cleri, et ut Deus providere dignetur Ecclesiæ suæ de veris et condignis ac fructuosis pastoribus et prælatis. Bonum enim commune dignius est bono singulari ac proprio : ideo divinius est orare pro bono communi. Inclusa quoque debet esse omnino succensa zelo divini amoris et honoris, ut ardentissime cupiat Deo ab universis debitum impendi honorem.
Postremo, sicut bonitas Dei undique se communicat et effundit, sic virtuosa inclusa Deum imitando, virtutem et gratiam sibi concessam ad omnes debet pro posse extendere, pro universis orando, et modis sibi possibilibus omnibus succurrendo.
Footnotes
Chapter 10 of 20