Articulus 16
De rebus salubriter meditandis.
DUM homo in una meditatione, quamvis salubri atque divina, non permanet fixus, debet animam diversis et sanctis meditationibus de diversis rebus implere ac adornare, ut dum ab una cogitatione utili ruit, ad aliam cogitationem cadat salubrem.
Primo autem et principalissime meditandum est de Deo, de infinita bonitate, pietate et beatitudine ejus, de immensa sapientia, omnipotentia et opulentia ejus, de incomparabili excellentia, pulchritudine et suavitate ipsius, de ineffabili quoque et metuendissima justitia ejus, et de beatissimæ Trinitatis majestate et gloria, prout infra dicetur. Deinde meditandum est cum omni devotione et gratiarum actione de incarnatione Filii Dei, de nativitate, circumcisione, tentatione et conversatione ejus in hoc mundo, de virtutibus atque miraculis ejus; in quanta humilitate, pauperate, patientia et obedientia vixit in sæculo isto; quanta a Judæis opprobria pertulit, quantas derisiones, blasphemias, detractiones, insidias; et quomodo tandem acerbissima atque turpissima morte eum interemerunt. Præterea cum gaudio est cogitandum de Christi resurrectione et apparitionibus ejus, et quantum discipuli ejus et sanctæ mulieres, specialiter Mater ipsius dulcissima, tunc consolati fuerunt de ascensione sua et missione Spiritus Sancti.
Insuper est meditandum diligenter de propria morte, et quam cito ventura sit, et quam amarissima erit, quam dolorosum tunc erit male et negligenter vixisse; et de districto ac metuendissimo Dei judicio, tam particulari in morte cujuslibet, quam universali in die novissimo; item de æternis inferni suppliciis, et de ineffabilibus gaudiis regni cœlestis. Consideranda quoque est vanitas, brevitas atque miseria vitæ præsentis, in qua infeliciores sunt qui in temporalibus amplius prosperantur, et in carnalibus plus lætantur.
De his omnibus cogitandum est sigillatim certisque horis profunde, morose et affectuose, secundum quod de his multa in diversis scripta sunt libris. Singulariter vero pensanda sunt beneficia Dei generalia et specialia, tam in donis naturalibus quam gratuitis, in corporalibus et spiritualibus, in exterioribus et interioribus.
Attendat ergo inclusa quantam misericordiam sibi fecerit Deus, quam frequenter sibi pepercerit, quoties bona pro malis sibi reddiderit; et pro his omnibus præcordialissimas offerat Deo grates. In prætactis meditationibus quasi in horto deliciarum deambulet, quasi in cella aromatica recreetur, quasi in omnibus divitiis delectetur.1
Footnotes
-
Ps. cxviii, 14. ↩
Chapter 17 of 20