Skip to the text

Articulus 17

De amore Dei, et quam ardentissime debeat persona inclusa cœlestem diligere Sponsum.

AMOR Dei est virtus virtutum, vita animæ, mentis dulcedo, unio cordis cum Deo, desponsatio animæ fidelis cum Christo. Denique, amare est amato bonum velle. Deo autem omnipotenti et glorioso non possumus aliquid melius velle quam quod ipse est. Quum ergo Deus sublimis et benedictus sit summum, invariabile infinitumque bonum, imo bonitas ipsa purissima, incircumscripta, et ens omnino perfectum, in quo est omnis perfectio absque mensura, cujus perfectionis nullus est finis; propter quod Deus est infinita et supersplendidissima sapientia, virtus omnipotens, veritas exemplaris, felicitas æternalis, pulchritudo immensa, dulcedo interminata, deliciosissima vita, mens supersanctissima, caritas summa, simplicissimus intellectus, naturaliter pius, terribiliter justus: hinc constat quod Deum amare, est ei omnem hanc perfectionem, nobilitatem, excellentiam et beatitudinem velle, ita quod tam infinita Dei perfectio summe et præcordialissime menti Deum amanti complaceat, et de ea præcipue delectetur. Porro ex hoc sancto et puro Dei amore sequitur desiderium exsistendi cum ipso, videndi eum fruendique eo: quia cum re amata esse, est desiderabile ac jucundum.

Insuper, quum Deus sit primum et summum amabile ac honorabile, cui debetur summa dilectio omnisque honor et gloria; idcirco ex sincero Dei amore procedit quod homo diligens Deum vult et cupit Deum ab omnibus summe amari, coli et honorari atque timeri, ut omnis honor et gloria ei exhibeatur, et ipse præ omnibus et ab omnibus debite veneretur. Hinc sincerus ac fervidus Dei amator omnibus modis sibi possibilibus studet alios ad Deum convertere, divino amore succendere, ad divinæ majestatis honorificentiam provocare; de inhonoratione quoque Dei maxime contristatur, omnesque Deo reconciliare conatur, pro eis orando, peccata ipsorum deflendo, exemplariter conversando (ut sit bonus odor Dei in omni loco, sicque plures alliciat Christo), item verbis aut scriptis, per se aut per alios prædicando.1

Denique, Deum super omnia toto corde debemus diligere propter quatuor rationes.23 Primo, propter propriam et superessentialem, incomparabilem et immensam bonitatem ipsius. Quum etenim quælibet res tanto sit amabilior quanto est melior, innotescit quod sicut Deus incommutabilis et æternus est universis et singulis infinite et incomparabiliter melior, ita est et amabilior. Præ cunctis ergo incomparabiliter ac ardentissime atque purissime est amandus. — Secundo amandus est nobis quoniam ipse prior dilexit nos, et ex sua dilectione qua prævenit nos, creavit nos, et quidquid boni habemus aut sumus, largitus est nobis. Hinc Joannes apostolus in prima sua ait epistola:4 Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. — Tertio Deum amare debemus propter universa beneficia ejus generalia et specialia, corporalia et spiritualia, naturalia et supernaturalia: quæ tot et tanta sunt, quod nec omnia, nec condigne exprimi possunt. Potissime autem Deum Patrem æternum debemus diligere, quoniam propter nostram salutem proprio Filio suo non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum.5 Filium quoque Dei nos summe oportet amare propter omnia quæ pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit, et quia in Sacramento altaris se ipsum nobis communicat, et in sacramentis Ecclesiæ tot gratias nobis largitur. Sed et superdulcissimum paracletum Spiritum Sanctum nos summe ac dulciter oportet diligere, cujus cooperatione incarnatus est Filius Dei, qui charismata gratiarum suarum tam copiose præstitit nobis, imo qui tam amorose ac liberaliter sua nobis dona distribuit, ut in eis se ipsum simul nobis largiri dignetur. Insuper omnia dona naturæ, corpus et anima, et omnia quibus quotidie sustentamur, beneficia Dei sunt. Qui in Baptismo tot munera gratiæ suæ nobis contulit, et amissa per Pœnitentiæ sacramentum toties ea nobis restituit; in peccatis nostris tam diu nos sustinuit, conversionis gratiam dedit, quum tam multos damnaverit in æternum qui minus peccaverunt quam nos. — Quarto Deum amare debemus propter sua promissa, videlicet dona gloriæ quæ nobis præparavit in cœlis, et dare promisit si ei obedierimus perseveranter, sicut in Apocalypsi locutus est: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.6 Imo Deus piissimus et supermunificentissimus se ipsum nobis promisit, ut eo æternaliter feliciterque fruamur.7 Merito igitur incomparabiliter, integerrime ac ferventissime diligendus est nobis.

Præterea, secundum Patres sanctos atque doctores, illa est vera, perfecta ac pura dilectio Dei, qua eum diligimus non intuitu proprii commodi, non desiderio præmii, non propter dona ipsius, aut quia bonus nobis est. Qui enim Deum ita diligeret, se ipsum Deo præponeret, plus se amando quam Deum: quoniam Deum ordinaret ac referret ad proprium commodum et ad se ipsum, quod esset omnino perversum. Sed tunc est vera, perfecta ac pura Dei dilectio, quum eum amamus propter puram et infinitam bonitatem ipsius: quia in infinitum amabilior est quam ab aliqua creata posset mente amari. Simili modo vera et sancta servitus Dei est, quum ei servimus, dum eum laudamus et omnibus viribus honoramus, non jam amore mercedis, sed propter propriam et immensam dignitatem, sanctitatem et majestatem ipsius, qua infinite major est omni laude, honore et cultu. Dilectio autem et servitus Dei propter beneficia et præmia ejus, vocatur reciproca et reflexa, nec est Deo tam placita neque tam meritoria ut dilectio ac servitus illa alia jam præfata.

Sed circa hoc potest quæstio magna moveri, videlicet, an Deum diligere propter beneficia et promissa ipsius, contrarietur puritati divini amoris, et an homines heroici ac perfecti debeant Deum amare non solum propter bonitatem, sed etiam propter beneficia ejus data aut danda. Pro cujus quæstionis solutione multa subtilia ac difficilia possent induci, quæ hoc in loco sunt magis omittenda. Sed jam breviter atque faciliter respondendum, quod beneficia et promissa Dei considerari possunt dupliciter: primo, ut sunt utilia in se ei qui recipit ea; secundo, ut sunt ei necessaria ad hoc quod Deo plene deserviat sive inhæreat, eumque laudet in omnibus et honoret. Primo modo considerando beneficia Dei et promissa, repugnat puro amori Dei diligere eum propter beneficia et promissa ipsius. Secundo autem modo non repugnat, imo pertinet ad pleniorem et perfectiorem amorem Dei diligere eum propter beneficia et promissa ipsius: quia sic totaliter ordinantur ad Dei amorem, laudem, cultum et gloriam.

Præterea, quamvis secundum Augustinum, omnis anima christiana sit Dei sponsa aut dæmonis adultera (quia si Deo præ cunctis adhæret, in ipso sibi finem constituens, sponsa est Dei; si autem in mortali exstat peccato, adultera consistit diaboli, cui per voluntatis communionem miscetur et per consensum unitur, atque ad male agendum ab ipso infeliciter suggestione pestifera fecundatur, vel potius impletur), verumtamen inclusa tanto eminentius esse debet sponsa Sponsi æterni, excelsi, quanto perfectius universa carnalia et caduca deserit et contemnit, ut tota ac libera affectuosaque mente cœlesti Sponso intendat, uniatur, adhæreat. Ideo debet Deum castissimis sanctæ dilectionis brachiis intra se stringere, eumque in medio cordis sui ferventer amplecti, solerter tenere, immobiliter conservare actu vel habitu, ut illud in Canticis canticorum dicat veraciter:8 Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Sic enim dignatur eum amplecti, imo ad hoc hortatur Sponsus supernus, dicendo: Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio tua.9 Nil ergo adspiciat, nil admittat, nil cupiat devota inclusa, quod a Sponsi hujus dignissimi amore purissimo sincerissimisque amplexibus impedit; illum solum cogitet, diligat atque possideat; ejus semine, id est verbo Dei et lumine Spiritus Sancti, interius fecundetur, ut fructificet Deo in sanctis operibus. Spiritualem fornicationem, hoc est adhæsionem mentis cum rebus caducis, abhorreat, cum Propheta decantans: Quid enim mihi est in cœlo? et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.10 Et iterum: Mihi adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam.11 Sic enim ait et Jeremias: Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum: bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum; bonum est præstolari cum silentio salutare Dei.12

Footnotes

  1. II Cor. II, 15, 14. ↩

  2. Matth. XXII, 37. ↩

  3. Deut. VI, 5; ↩

  4. I Joann. IV, 19. ↩

  5. Rom. VIII, 32. ↩

  6. Apoc. II, 1. ↩

  7. Joann. X, 3, 23. ↩

  8. Cant. VII, 10. ↩

  9. Cant. VIII, 6. ↩

  10. Ps. LXXII, 25, 26. ↩

  11. Ibid. 28. ↩

  12. Thren. III, 24-26. ↩

Chapter 18 of 20