Skip to the text

Articulus 13

Quomodo inclusa ad spiritualem patrem et confessorem habere se debeat.

VIRI perfectiores sunt feminis in naturalibus donis communiter, utpote fortiores in ratione, animo constantiores, consilio prudentiores :1 idcirco Apostolus prohibuit mulierem docere, jussitque feminas conjugatas a viris suis doceri ac gubernari.23 Hinc inclusa patri suo spirituali et confessori occultare nil debet, præsertim in confessione, sed omnes quas patitur suggestiones, tentationes, imaginationes et affectiones, eidem simpliciter atque humiliter pandere, ejusque informationibus, consiliis ac præceptis acquiescere debet.4 Imo in omni religioso, in omni etiam Christiano placere Deo volente, hoc præcipue dæmones dejicit, gratiam impetrat, ad profectum adducit, si cordis sui secreta spiritualibus patribus exercitatisque viris aperiant, ut informentur ac dirigantur, ne forte sub specie boni fallantur. Istud vero spiritualibus feminis, præsertim inclusis, singulariter expedit.

Docet quoque S. Hieronymus, quod virorum memoria soleat devotis feminis valde esse nociva : idcirco ad nullum virum affici debent nisi spiritualiter valde, nec cogitare de viro ut viro, sed ut religioso seu devoto, vel ut benefactore, vel alio modo honesto, per abstractionem a sexu. Corda namque feminea nimis instabilia esse solent ac mollia. Idcirco oportet ut semper invocent gratiam Dei, quæ corda earum stabiliat, rationem confortet, animum donet robustum, ne inutilibus cogitationibus aut illicitis affectionibus immorentur, sed dum talibus se tangi sentiunt, mox ad meditationem passionis dominicæ se convertant, atque ad cetera viciniora saluti, ne puritas earum fœdetur. Mulieres tamen communiter humiliores sunt viris, secundum doctores, et ad devotionem ac compunctionem ex naturali dispositione magis dispositæ.

Footnotes

  1. 1 Tim. II, 2; ↩

  2. Phes. V, 22; ↩

  3. 1 Cor. V, 34, 35; ↩

  4. Coloss. III, 3. ↩

Chapter 14 of 20