Skip to the text

Articulus 18

Quomodo anima personæ inclusæ debeat Deo assimilari.

DEUS omnipotens et æternus, cujus natura est bonitas, cujus pietas est immensa, cujus dignatio infinita, sicut ad imaginem et similitudinem suam homines condidit in natura, dando eis naturales potentias per quas capaces sunt Dei et participes fieri possunt beatitudinis ejus, videlicet memoriam, intellectum et volun tatem;12 ita vult homines sibi sublimius assimilari per supernaturalia dona, puta per dona et opera gratiæ in præsenti, atque per dona et opera gloriæ in futuro. Hinc in Evangelio Christus loquitur et hortatur: Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est;3 itemque: Estote misericordes, sicut et Pater vester cœlestis misericors est.4 Per Moysen quoque Dominus dixit ad filios Israel:5 Sancti eritis, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. Et iterum Moyses ait:6 Perfectus et absque omni macula eris coram Domino Deo tuo.

Similitudo enim est causa amoris et ratio unionis. Si ergo Deo placere et amari ab eo atque eidem feliciter uniri optamus, studeamus assimilari eidem, non qualitercumque, sed ordinate secundum voluntatem ipsius. Nam et princeps tenebrarum voluit Deo assimilari, quum dixit: In cœlum conscendam, super astra cœli exaltabo solium meum, et ero similis Altissimo.7 Considerandum est igitur in quibus debemus Deo velle assimilari, et in quibus non licet nobis similitudinem Dei appetere. De hac tamen materia non est in isto tractatulo profunde scribendum, quia materia alta est, sed simpliciter superficialiterque tangendum.

Itaque quædam conveniunt Deo ratione suæ majestatis et excellentiæ, in quantum est primum, æternum, increatum, independens et summum ens, utputa ceteris præesse et dominari, nulli subesse, liberrime agere, de nullo curare. In his atque similibus non licet nobis velle Deo assimilari.8 Sic quoque princeps tenebrarum, qui est rex super omnes filios superbiæ, Deo assimilari volebat:9 quem iniquissimum imitantur filii ejus, videlicet ambitiosi, superbi, inobedientes, rebelles ac dyscoli. Porro alia conveniunt Deo ratione suæ bonitatis et sapientiæ, utputa esse pium, clementem, dulcem, veracem, purum, justum, sanctum, amorosum, liberalem ac simplicem. In his Deo assimilari debemus atque jubemur.

Denique, quum Deus sit essentialiter, vere ac proprie amorosus ac sapiens, imo potius amor et sapientia ipsa (Joannes enim apostolus ait:10 Deus caritas est. Et Paulus apostolus: Soli, inquit, sapienti Deo honor et gloria), hinc per caritatem ac sapientiam atque per actus earum Deo præcipue assimilamur, videlicet Deum contemplando ac diligendo.11 Hinc contemplativi dicuntur divini; et tanto unusquisque est melior atque divinior, quanto in Dei amore major sive ferventior. Insuper, unumquodque maxime assimilatur ei cujus opera amplius imitatur. Unde innocentes et mansueti, oves vocantur; nocentes vero et iracundi, dicuntur canes seu lupi; feroces quoque et audaces, nominantur leones; et callidi, vulpes. Quum ergo vita et operatio Dei altissimi in se ipso sit sui ipsius amorosa contemplatio et contemplativa amatio, constat quod illi præcipue Deo assimilantur qui ei per contemplationem et dilectionem intenti sunt; et quanto plus homo ab amore et consideratione ac occupatione rerum temporalium ac carnalium se abstrahit, tanto deiformior præstantiorque efficitur.

Præterea, quum Deus universis ac singulis, bonis et malis, gratis et ingratis, bonitatem suam communicet, naturalia bona præstando et conservando, ac vitæ necessaria largiendo, alia quoque diversa dona tradendo, imo et supernaturalia gratiæ munera quantum in ipso est offerendo, et angelos sanctos ad custodiam hominum deputando, seque ad ignoscendum iniquis paratissimum exhibendo, in tantum ut dicat, Quacumque hora peccator ingemuerit pro peccatis suis, omnium iniquitatum ejus amplius non recordabor;12 hinc per liberalitatem ad omnes, et per misericordiam ac ignoscentiam super forefactores, Deo non parum salubriter assimilamur, dum et inimicos diligimus, et odientibus ac persequentibus bona pro malis rependimus, orantes pro ipsis; ad quod nos in Evangelio hortatur Salvator:13 Diligite (inquiens) inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, etc. Propter quod docet Apostolus: Imitatores Dei estote, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos.14

Amplius, per zelum justitiæ Deo non parum assimilamur, dum in tantum amamus justitiam et virtutes, quod quasi in affectum justitiæ transformamur, et quidquid contra justitiam est detestamur, inordinato proprii commodi affectu exstincto. Verumtamen, sicut Deus operibus suæ justitiæ misericordiam miscet, ita et nos justitiæ circa alios misericordiam admiscere debemus, sicut et nobis Deum misereri optamus.

Footnotes

  1. Eccli. XLIII, ↩

  2. Gen. I, 26, 27. ↩

  3. Matth. v, 48. ↩

  4. Luc. vi, 36. ↩

  5. Lev. xx, 7, 26. ↩

  6. Deut. xviii, 13. ↩

  7. Is. xiv, 13, 14. ↩

  8. Job xli, 25. ↩

  9. Sap. ii, 25. ↩

  10. I Joann. 1, 8, 16. ↩

  11. Rom. xv, 27. ↩

  12. Ezech. xviii, 21, 22. ↩

  13. Matth. 44, 45. ↩

  14. Prohes. v. ↩

Chapter 19 of 20