Articulus 2
De initio vitæ emendatioris in reclusorio.
QUONIAM initium operum bonorum confessio est malorum, hoc omni Christiano se emendare volenti commune est, ut in primis de universis suis peccatis cordialiter doleat, tanto intensius quanto graviora fuerint sua peccata, ut magnitudo
¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Soteris, 1532, et Joannis Birckmanni Junioris, 1559. doloris magnitudini vitiorum proportionetur; deinde integraliter confiteatur, et pœnitentiam sibi injunctam persolvat; insuper divina observet præcepta, mandata quoque Ecclesiæ et superiorum suorum; deinceps secundum exigentiam vocationis seu professionis suæ digne Deo conversari conetur.
Persona ergo reclusa sapienter advertat cur corporaliter a cunctis se abstrahat et recludat: ideo utique, ut omnium mundanorum (quantum possibile) obliviscatur, quatenus divinorum jugiter reminiscatur. Idcirco mentem suam a phantasiis et imaginibus rerum sensibilium purget, a curis sæcularibus eam evacuet, ab inutilium rerum memoriis mundet, ut dicere valeat cum Propheta:1 Oculi mei semper ad Dominum; itemque:2 Mihi autem adhærere Deo bonum est. Sed quia hoc ipsum a principio adimplere non est potestatis humanæ, præsertim fragilitatis ac instabilitatis mentis femineæ, hinc primo necesse est personæ reclusæ, divinæ pietatis gratiosum subsidium incessabiliter cum omni fiducia humillime invocare, consuetudinem orandi sibi efficere, et manus ac oculos simul cum corde ad Deum levare, quemadmodum Jeremias hortatur:3 Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in cœlos.
Verumtamen, quoniam Deum laudare est actus altior, cœliformior magisque angelicus quam orare, propterea reclusa, tempore procedente et ipsa in spiritualibus proficiente, assuescat in Dei laudibus occupari, in hymnis et psalmis se exercere, imo ex proprio corde, prout Deus concesserit et devotio instigaverit, verba amorosa atque dulcissima divinæ laudis proferre, infinitam Dei bonitatem, pietatem, omnipotentiam, sapientiam, beatitudinem collaudando, ejusque beneficia recolendo, ut dicere possit illud Prophetæ: Cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum;4 et rursus:5 Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Si in his exercitiis se cum diligentia humili et cordis sui custodia pervigili ad modicum exercitaverit tempus, statim experiri incipiet spirituales delicias, consolationes internas, et quam vere dulcissimum sit in cordis puritate cum Christo miscere colloquia, familiariter loqui cum Deo, rore Spiritus Sancti perfundi. Præterea, quædam sunt orationes laudibus Dei permixtæ, quales sunt multæ in libro Psalmorum; et illis insistere existit tam salubre, ut dicat Psalmista: Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.6
Footnotes
Chapter 3 of 20