Skip to the text

Articulus 19

De contemplatione Dei.

BEATITUDO et merces Sanctorum in regno cœlorum, est clara, immediata ac fruitiva cognitio Divinitatis, videlicet beatifica visio divinæ essentiæ in se ipsa clarissime, sine medio et absque velamine; et visio illa est superbeatissimæ Trinitatis intuitio gloriosa, quoniam Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt una essentia, unus Deus, unumque summum bonum, quo solo fruendum est.

Porro visio illa beatifica est ineffabiliter gaudiosa atque dulcissima, replens totaliter et quietans desiderium Beatorum. Propter quod Propheta loquitur Deo: Adimplebis me lætitia cum vultu tuo; delectationes in dextera tua usque in finem.1 Et iterum: Satiabor, quum apparuerit gloria tua. Quanto enim res aliqua est majoris pulchritudinis ac decoris, tanto delectabilius est clare eam adspicere, præsertim si diligatur ejusque præsentia appetatur. Deus autem est pulchritudinis penitus infinitæ: imo ipse essentialiter est pulchritudo invariabilis, summa, incircumscripta atque purissima, splendidissima, convenientissima ac amœnissima, a qua omnis pulchritudo creaturarum fontaliter fluxit infiniteque deficit. Quid enim pulchrius veritate? quid purius sanctitate? quid splendidius sapientia? Deus autem est veritas prima in se subsistens, sanctitas æternalis finem non habens, sapientia fontalis, cujus non est numerus aut mensura.2 Ipse ergo vere, essentialiter incomparabiliterque pulcherrimus est in se ipso et delectabilissimus ad inspiciendum. Sancti quoque in regno cœlesti ardentissime diligunt eum: idcirco cum inæstimabili jucunditate eum adspiciunt, ita quod nil amplius cupiunt. Insuper constat quod quanto aliquid majoris in se ipso exstat dulcedinis, majorisque bonitatis ac perfectionis, tanto deliciosius est ipso frui. Deus vero est bonitas summa, dulcedo immensa, perfectio interminata, cujus divitiæ atque deliciæ in ipso sunt penitus infinitæ. Jucundissimum ergo et prorsus dulcissimum est frui increata dulcedine illimitataque bonitate Dei. Et hæc beatifica ac fruitiva cognitio Dei est omnium refectio Beatorum, quorum gloriosissimus cibus est ipsa Divinitas æternaque Trinitas.

Denique in hoc consistit profectus noster et perfectio nostra in hac vita, ut præfatæ visioni beatificæ et contemplationi fruitivæ Dei quotidie quantum est possibile propinquemus, prægustemusque eam aliquo modo, suscipiendo desuper consolationes internas delectationesque spirituales, ex contemplatione et dilectione Dei per fidem et sapientiæ donum, ita ut cum Propheta psallamus et ex sententia dicere valeamus:3 Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Possumus igitur et debemus etiam in hac vita Deo aliqualiter frui, inhærendo ei finaliter amore propter se ipsum. Jam quoque possumus eum aliqualiter contemplari, non tamen perfecte, sed (ut ait Apostolus) per speculum in ænigmate, utputa per formas similitudinesque creatas, secundum quod per eas et in eis repræsentatur relucetque Deus.456

Interdum autem fit hoc per similitudines corporales, interdum per formas imaginarias. Interdum vero fit hoc sublimius, purius atque divinius, per species et radios intellectuales, hoc est per solam intellectualem illuminationem, et spiritualis speciei aut luminis infusionem. Sicque contingere solet personis perfectis, heroicis ac divinis, quæ sæpe inopinatis excessibus feruntur seu potius rapiuntur in Deum : qui frequenter benignissime sic subito et improvise prævenit mentes illarum, quod absque proprio conamine mirabiliter illustrantur et inflammantur a Spiritu Sancto, tamque suavissime replentur et consolantur ab ipso, ut ineffabilem Dei circa se caritatem, pietatem, liberalitatem ac dignationem nequaquam mirari sufficiant, atque tam valide elevantur et afficiuntur in Deum, ut præ claritate contemplationis et præ fervore dilectionis divinæ deficiant, et a se ipsis alienentur, ac corpore infirmentur, undasque gratiæ desuper influentis ferre vix queant; sicque Deo suum in eos continuante influxum, a se ipsis penitus defluunt, atque in abysso lucis æternæ, in fonte divitiarum gloriæ infinitæ demerguntur ac absorbentur, et igne amoris divini quodammodo consumuntur, sicque dulcissime in Deo obdormiunt feliciterque repausant et conquiescunt, quousque hæc gratia tanta tollatur, et sibi ipsis relinquantur, atque ad solita exercitia remittantur. Tales tam electi ac dilecti a Deo cum Propheta dicere valent : Quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt, et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi ;7 itemque : Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.8 Et rursus cum sanctissimo Jeremia : Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans claususque in ossibus meis ; et defeci, ferre non sustinens.9

Itaque, quum ad caritatem perfectam, prout huic vitæ possibile est, pervenerit homo, donum quoque sapientiæ in ipso perficitur, et per illud fit homo velut consiliarius et secretarius Dei; et subveniente Spiritu Sancto, dispositissimus est ad suscipiendum uberrime ac sæpissime illuminationes divinas, inflammationes internas, consolationes supernas, ita quod nihil sibi facilius est, nihil suavius, nihil familiarius, quam per contemplationem fervidumque amorem se ad Deum levare, in ipso quiescere magis aut minus diu, prout Spiritus Sanctus concesserit.

Contempletur ergo electa inclusa Dominum Deum suum, quomodo ipse in se ipso simplicissimus est, et infinite, incomprehensibiliter incomparabiliterque perfectus, ita quod suæ bonitatis ac sapientiæ, suæ felicitatis et gloriæ, suæ amabilitatis et excellentiæ, suæ dulcedinis ac opulentiæ, suæ nobilitatis et omnipotentiæ, suæ pulchritudinis atque clementiæ nullus est finis, nullus numerus, nulla mensura; sicque præcordialissime congaudeat Deo de omni hac proprietate ipsius.

Præterea, cum omni humilitate, affectu et reverentia contempletur supergloriosissimam ac superdignissimam Trinitatem : quomodo Pater æternus et Unigenitus ejus superpulcherrimus ac superdulcissimus paracletus Spiritus Sanctus se invicem ardentissime diligunt, jucundissime inspiciunt, beatissime perfruuntur; quomodo quælibet divina et increata Persona tam infinito et superardenti amore diligat alias duas Personas divinas sicut se ipsam : ideo cum infinita prorsus lætitia se mutuo intuentur, cum immensa quoque dulcedine se invicem perfruuntur, et cum inexcogitabili delectatione se mutuo complectuntur atque in se invicem sunt, manent et conquiescunt.

Amplius, contempletur quomodo unigenitus Filius Dei, Deo Patre volente et Spiritu Sancto cooperante, ex nimia sua pietate et caritate ad nos, factus est homo pro nobis; et quomodo eodem instanti quo anima Christi creata est, mox unita fuit æterno Verbo seu Filio Dei personali unione, et eodem instanti impleta fuit omni gratia, virtute et dono Spiritus Sancti, beatifica quoque visione divinæ essentiæ; eodem etiam instanti formatum fuit corpus Christi sanctissimum ex purissimo sanguine Virginis sanctæ Spiritus Sancti virtute, et unita fuit ei eodem instanti anima Christi, ita quod tunc anima et corpus simul juncta, pariter unita fuerunt Verbo æterno, sicque Filius Dei factus est homo, et permanet Deus et homo in una persona.

Præterea contempletur omnium Beatorum in regno cœlesti plenam felicitatem et gloriam, mentis in Deo fervorem, mutuam caritatem, deliciosissimam societatem, æternam securitatem. Contempletur ordines angelorum, quam pulchri ac splendidi, quam elegantes, potentes ac gloriosi sint illi angelici spiritus, quam innumerabilis sit eorum exercitus; quomodo millia millium angelorum Deo ministrant, et decies millies centena millia ei adsistunt.10 Contempletur demum beatissimam virginem Mariam, quam inæstimabilis sit beatitudo et honor ipsius, eo quod sit veri Dei Genitrix vera. Insuper Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, martyrum, confessorum ac virginum, omniumque Sanctorum gloriam contempletur; et quomodo universa triumphans Ecclesia omnipotenti Domino, uni ac trino, incessanter æternaliterque intenta sit, quam reverenter ei deserviat, quam gratissime eum laudet, quam inavertibiliter ei inhæreat: qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS LIBRI DE VITA INCLUSARUM.

Footnotes

  1. Ps. xv, 10. ↩

  2. Ps. CXLVI, 5. ↩

  3. Ps. LXXXIII, 3. ↩

  4. Ps. xvi, 15. ↩

  5. Ephes. v. ↩

  6. 1 Cor. XIII, 12. ↩

  7. Ps. LXXII, 21, 22. ↩

  8. Ibid. 26. ↩

  9. Jer. XX, 9. ↩

  10. Dan. VII, 10. ↩

Chapter 20 of 20