Skip to the text

Articulus 11

Quomodo perveniatur ad perfectionem.

AD proficiendum in via et gratia Dei, atque ad obtinendam spiritualem perfectionem, scire expedit et oportet qualiter sit proficiendum et procedendum. In primis ergo oportet ut homo propriam infirmitatem, fragilitatem, culpam insufficientiamque advertat et jugiter penset, ac intimo corde fateatur se ex se non habere nisi deficere et peccare, sicque ad Deum confugiat, et totam spem suam ponat in ipso, dicens cum Propheta: In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.1 Ex hac consideratione duæ virtutes radicantur in homine, scilicet humilitas et timor Dei. Per humilitatem sub Deo inclinat se; per timorem vero sollicitus est ne Deum offendat, eo quod ad omnia mala proclivis est.2 Timor enim Dei retrahit hominem a peccato, et diligentiam parit.3 Propter quod Salomon loquitur: Qui timet Deum, nihil negligit.4 In Proverbiis quoque habetur: Per timorem declinat unusquisque a malo;5 et denuo: Timor Domini fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.6 Hinc volens proficere, specialissime indiget ut in humilitate et timore Dei totam conversationem suam fundet et figat, quatenus in omnibus timoratus humilisque permaneat. Idcirco abbas Pastor asseruit, quod quam indesinenter attrahit homo anhelitum suum, tam incessanter debet timorem Dei et humilitatem servare in corde, quia per hoc crescit in omni gratia, vitat peccata, superat tentamenta.

Secundo oportet volentem proficere, in primis ea ad quæ tenetur cum diligentia adimplere, et sic per supererogationem quotidie aliqua bona adjicere, et coram Deo in spiritualibus se ipsum secretius exercere: quia, ut ait S. Bernardus, ingratum est Spiritui Sancto quidquid ei obtuleris, neglecto eo ad quod teneris. Tertio oportet exteriores sensus custodire, linguam et ventrem frenare, ne per immoderantiam loquendi, comedendi vel bibendi peccetur.7 Quarto oportet præsentiam Dei omnia intuentis ubique attendere, et sic coram eo omni custodia cor proprium a vanis cogitationibus ac pravis affectionibus custodire.8 Quinto oportet prospicere ne ex consuetudine et diuturnitate bene agendi et eadem operandi fiat homo negligentior atque remissior, sed quanto diutius ac frequentius eadem agit bona, eo quotidie illa ardentius ac perfectius agere satagat. Sexto oportet se ipsum quotidie examinare, dijudicare et castigare secundum modum in præcedenti articulo positum.

Denique saluberrimum est ut homo se ipsum non amet in se, sed tantum in Deo, videlicet omnia illa appetendo et amplectendo quæ sibi expediunt ad complacendum Domino Deo, ad proficiendum in gratia ejus, ad obtinendam perfectionem virtutum; sicque adversa omnia cum gaudio patiatur, passioni Christi se conformari conetur, delectabilia carni refugiat, in operibus pœnitentiæ delectetur, in aspernationibus gaudeat, atque in his usque in finem fortiter perseveret.

Footnotes

  1. Ps. LXI, 8. ↩

  2. Eccl. I, 27. ↩

  3. Eccle. VII, 19. ↩

  4. Prov. XV, 27. ↩

  5. Prov. XVI, 6; ↩

  6. Prov. XIV, 27. ↩

  7. Cant. vii, 10. ↩

  8. Prov. IV, 23. ↩

Chapter 12 of 20