Articulus 15
De multiplici utilitate tribulationum et tentationum, et de modo resistendi tentationibus.
SANCTUS Job ait:1 Militia est vita hominis super terram. Et ubi Hieronymus transtulit, Militia, alia translatio habet, Tentatio: ideo dicitur quod vita hominis in hoc mundo est quædam tentatio. Continue quippe impugnatur homo a dæmone, a propria carne et a propria voluntate, atque a mundo, id est a mundanis hominibus verbo et facto ad mala trahentibus, et a rebus sæculi hujus, a vanitatibus et curiositatibus, voluptatibus ac honoribus ejus: quoniam, sicut in libro Sapientiæ scriptum est, creaturæ Dei factæ sunt in tentationem animæ hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. Nam aliquid amabilitatis et deliciositatis in eis est, et id allicit affectum humanum, et nisi homo per rationem resistat, tentatio vincit ipsum. Denique, sicut unicuique homini datus est angelus bonus ad subsidium, ita et angelus malus ad exercitium, qui tentare non negligit viatorem. Itaque, quoniam constitutus est homo a Deo in hujus sæculi campo, ut præmemoratis hostibus suæ salutis viriliter jugiterque resistat, merito vita hominis militia dicitur super terram. Interdum quoque tentatur homo per prospera, ut alliciatur fallaciter; aliquando per adversa, ut terreatur et retrahatur a bonis carnaliter.
Præterea, amator hominum, benignissimus ac sapientissimus Deus, non absque piissimis rationibus ordinavit hominem in hoc mundo ita tentari. Est namque hoc homini utile et salubre: primo ad præmium, si viriliter pugnet: imo tunc prodest ei tentatio ad incrementum gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro. Non enim coronatur, secundum Apostolum, nisi qui legitime certaverit. Secundo prodest tentatio homini ad cognoscendum propriam infirmitatem, quam alias non tam experimentaliter nosceret, et se forsan aliquid esse putaret, quum nihil esset. Tertio excitat hominem ad bene agendum, compellitque eum ad meliora, et facit eum ad Deum confugere, ignaviam acediamque abjicere. Efficit quoque hominem formidolosum atque sollicitum ne vana securitate tepescat. Quarto auget mutuam spiritualemque inter homines caritatem: quia dum ab invisibilibus ac eisdem hostibus impugnantur, ad succurrendum sibi invicem provocantur, et majori amore nectuntur, fiuntque unus exercitus contra adversarios suæ salutis. Quinto facit hominem prudentem atque expertum, et ad consulendum aliis, præsertim in tentationis conflictu constitutis, idoneum. Ideo ait Scriptura divina: Qui non est tentatus, quid scit? Sexto facit hominem aliis compassivum. Unde de Christo ait Apostolus: Debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret: in quo enim passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari. Præterea etiam Deus tentat homines, non utique ad fallendum, sed ut erudiat et coronet, atque ut hominem sibi ipsi aut aliis qualis sit manifestet. Sic enim, ut in Genesi legitur, tentavit Abraham; sic quoque tentavit Job et Tobiam. Non ergo tempore tentationis deficiamus, sed clamemus ad Deum, attendentes quod ait Apostolus: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.
Præterea, quam saluberrimum sit persecutiones, tribulationes, adversitates, infirmitates et tentationes æquanimiter ferre propter Deum, nullus valet plene exprimere. Per eas namque purgamur a vitiis, præparamur ad gratiam et virtutes, perficimur in eisdem, Christo propter nos passo conformamur, ad gloriam quoque æternam compendiosissima via pertingimus. Præcipuum divinæ dilectionis indicium ad nos est, quod Deus in hac vita per præfata flagella paterne nos visitat et exercet; et communiter quo aliqui fuerunt magis electi a Deo carioresque ei, eo abundantius visitavit eos Deus in vita hac per adversa, ut patet in unigenito Filio Patris æterni, in Apostolis et martyribus et ceteris Sanctis.
Hinc sacra Scriptura ad patientiam singularissime nos hortatur, et quam salubre sit pati adversa, copiosissime protestatur. Ait enim apostolus Jacobus: Omne gaudium existimate, fratres mei, quum in tentationes varias incideritis. Judith quoque ait: Abraham pater noster tentatus est, et per multas tribulationes probatus,
Eccl. xxxiv, 9.
Hebr. II, 17, 18.
Gen. XXII, 1.
Tob. II, 12.
I Cor. X, 13.
Jacob. I, 2.
Judith VIII, 22-27.
Dei amicus effectus est. Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. Illi autem qui tentationes non susceperunt in timore Domini et in patientia sua, exterminati sunt. Et nos ergo non ulciscamur nos nec irascamur pro his quæ patimur; sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse, flagella Domini, quasi servi qui corripimur, ad emendationem, non ad perditionem nostram evenisse credamus. Hinc Tobiæ Raphael angelus dixit: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.2
Hoc est quod Salomon monet:3 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, neque deficias quum ab eo corriperis: quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Unde in libro Job legitur: Beatus homo qui corripitur a Domino: increpationem ergo Domini ne reprobes, quoniam ipse vulnerat et medetur, percutit et manus ejus sanabunt.4 In libro quoque Sapientiæ scriptum est: Deus tentavit justos, et invenit illos dignos se;5 tanquam aurum in fornace probavit eos, et quasi holocausti hostiam accepit illos. Et in Ecclesiastico dicitur: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.6 Hinc, secundum Sanctorum doctrinam, patientia est probatrix virtutum. Non enim melius sciri et percipi potest de homine an sit veraciter virtuosus, nisi consideretur an in adversis sit patiens. Nempe qui ficte virtuosus est, si in adversitatis ponatur camino, instar malæ ollæ crepat et exsilit, suamque ostendit stultitiam.7 Qui enim impatiens est, operatur stultitiam, ut Salomon loquitur. Itaque, si cupimus esse de numero electorum, non abjiciamus clypeum patientiæ in adversis, nec refugiamus duritiam flagellorum, potissime quum dicat Apostolus: Si extra disciplinam estis, ergo adulteri et non filii estis:8 quis enim filius quem non corripit pater?
Insuper, diversis tentationibus, diversis ac variis modis est resistendum. Generalia vero remedia contra tentationes ac tribulationes sunt: continuæ et fervidæ orationes ad Deum pro gratioso auxilio, cordialis ac frequens meditatio passionis dominicæ, consideratio quatuor novissimorum, videlicet, propriæ mortis, divini judicii, tormentorum inferni, beatitudinis cœli. Si autem tentatur homo aliquo inordinato affectu, scilicet concupiscentia carnis, ira, invidia, gula, superbia, etc., avertat se ab adspectu seu imaginatione vel consideratione rerum de quibus tentatur, et tunc statim inordinata affectio cessabit, quoniam omnis affectio procedit ex aliqua prævia cognitione rei quæ affectatur. Debet se ergo avertere a talium consideratione, convertendo se ad alia, præsertim ad considerandum salubria animæ, videlicet de passione Christi, de felicitate cœlesti, de pœnis inferni, et consimilibus.
Postremo, ad superandum tentamina et peccata, confert rite perpendere quanta sit peccati vilitas in se, quantum displiceat Deo, quantum placeat diabolo, quanta damna inferat peccanti: quia per unum mortale peccatum perdit homo caritatem Dei infusam et gratiam gratum facientem, ceterasque virtutes ut meritorias, et dona Sancti Spiritus; fitque adversarius Dei, servus peccati, mancipium dæmonis, reus æternæ damnationis, et beatitudine spoliatur cœlesti; fit indignus pane quo vescitur, imo indignus est quod a terra portatur; in naturalibus donis vulneratur, a dæmonibus irridetur.
Footnotes
Chapter 16 of 20