Articulus 8
De debito reclusorii seu cellæ ac solitudinis.
SAPIENTISSIMUS ille gentilium Aristoteles verissime dixit: Homo solus est deus vel bestia, id est divinus vel bestialis. Quum enim homo naturaliter sit animal civile ac sociale, constat quod vita solitaria non sit humana. Itaque, si persona inclusa sic vixerit sicut cella requirit, faciendo in cella ad quod instituta est ipsa, tunc est superior homine, estque divina. Sicut etenim homo audax dicitur leo, et homo gulosus dicitur lupus, propter similitudinem proprietatis et actionis cum bestiis illis; sic homo contemplativus, divinus vocatur, quia divinæ naturæ proprietates et actiones aliqualiter imitatur, ut infra patebit.
Ad hoc ergo ordinata est cella et habitatio solitaria, ut in ea agat homo solum quæ Dei sunt, id est operationes quæ Deo conveniunt, vel quæ complacent Deo. Operationes vero quæ Deo conveniunt, sunt: contemplari, diligere, misereri, justitiam exercere, bonitatem suam aliis communicare. Porro operationes quæ complacent Deo, sunt omnes actus virtutum, præsertim credere in Deum, sperare in eo, ipsum amare, contemplari, orare, laudare, glorificare, pro ipso pati adversa. In his igitur atque similibus jugiter occupari debet inclusa, Deum sinceriter contemplando, ardenter amando, devote orando, jucunde laudando, efficaciter honorando; aliis sua merita communicando, pro universis cordialiter exorando, miseris condolendo.
Hoc ergo est præcipuum solitarii opus, ut quantum est possibile fragilitati humanæ, incessanter Deo conjunctus sit actualiter, sive orando, sive psallendo, seu contemplando, meditando aut diligendo: quatenus memoria Dei cordi suo tam tenaciter ac amorose inhæreat, ut in nullo opere, loco vel tempore obliviscatur ipsius, sed sive comedat, sive bibat, sive aliud quid agat, semper mens sua intenta sit Deo.
Nec hoc impossibile reputetur, quum videamus quosdam carnali amore sic infatuatos et victos, ut in omni loco, actu et tempore recordentur personæ dilectæ. Et nonne Deus, cujus natura est bonitas pura et incircumscripta, universis ac singulis infinite amabilior commemorabiliorque consistit? Ex multis autem actibus nascitur consuetudo, quæ est velut altera natura. Ideo, sicut igni ex sua natura ratione suæ levitatis facillimum est ascendere, et terræ descendere; sic homini veraciter virtuoso, in Dei amore præfervido, in meditationibus divinis assuefacto, in sanctis exercitiis habituato et stabilito, facillimum, imo superfacillimum et jucundum est, se ad Deum erigere, in ipso quiescere, in eo accendi, in ipso familiariter occupari. Imo in laudibus Dei sic delectatur, ut fatigari vix possit aut satiari, orat quoque cum affectu suavi: et sicut insensatissimi amatores sæculi hujus totum diem expendunt in crapulis et confabulationibus vanis absque tædio, corde infeliciter læto, quia repleti sunt amore mundano; sic persona inclusa virtutibus perornata totum diem expendit in laude divina, in oratione devota, in meditatione salubri, in contemplatione cœlesti, in amore superno, absque fastidio, imo cum gaudio. O quam felix est talis cellita, si tamen in istis permanserit in omni humilitate atque profectu usque in finem! Denique, sicut sanctus testatur Bernardus, cum tali inclusa ac cellita ita libenter sunt angeli sicut in cœlo, discurruntque jugiter inter cellam in qua talia peraguntur et cœlum. A
Verumtamen talem cellitam oportet esse prudentem, ut si nonnunquam illam contingat divinæ consolationis infusione ad tempus Deo sic dispensante privari, et solita alacritate destitui, tentationibus examinari, infirmitatibus variisque adversitatibus exerceri, tunc patientiam veram exhibeat, gratias agat, viles consolationes despiciat, in Deo confidat firmissime, eumque invocet indesinenter atque fidissime, majoribus tribulationibus se reputet dignam, et Christum incessanter attendat pro se tanta perpessum. Advertat insuper quam saluberrimum sit æquanimiter pati adversa, et quod Deus quos amat, arguit et castigat;1 impleatque quod in Ecclesiastico dicitur: In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum.2
Videat ergo inclusa ne in cella sua torpori aut acediæ præstet locum, ne otiositatem admittat. Otia namque dant vitia; et ut Sapiens loquitur, Multam malitiam docuit otiositas:3 quæ, secundum Hieronymum, omnium mater est vitiorum, et varias tentationes gignit in homine; idcirco summe vitanda est omni inclusæ. Erubescat solitaria et cellita in summi Dei præsentia viliter se habere, inutilia cogitare, illicita affectare, opus Dei negligenter persolvere; mente per mundum discurrere, infructuose tempus expendere, reclusorio debitum suum non exhibere; apud homines famam sanctitatis habere, apud Deum vero et angelos ejus negligentem exsistere; dæmonibus opprobrium fieri, et in divino judicio cum amatoribus hujus mundi confundi. Hæc erubescentia salutaris, est pudor castus, sapientiæ proles, virtutum fomentum, vitiorum fugatrix. De qua ait Scriptura: Est confusio adducens gratiam et gloriam.4 Qui hoc pudore ornatur, dicere potest cum sancto Elia: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie;5 et cum Propheta: Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.6
Footnotes
Chapter 9 of 20