Skip to the text

Articulus 7

De custodia cordis.

SICUT prædictum est, initium vitæ melioris in cella et in claustro est ut persona inclusa studeat oblivisci omnium mundanorum, et mentem suam expurget ab imaginibus, phantasiis et occupationibus terrenarum atque carnalium rerum, quatenus corde quieto, ferventi ac fixo vacet et inhæreat Deo. Quid ergo prodesset inclusæ in reclusorio corporaliter residere, si quotidie aut frequenter rumores perciperet sæculares, si loquacitati vacaret?1 Per hoc namque memoria mundanorum renovaretur in ea, mensque inanibus imaginibus depingeretur, ita quod nec in oratione, nec in meditatione, nec in laude aut contemplatione divina esset stabilis, fervida et sincera. Confabulatio enim talis spiritualem exstinguit fervorem, et quadam inertia percutit mentem, fastidium spiritualium exercitiorum inducit, tempus viliter perdit, dissolutionem, risum, vanitates variasque parit ruinas.

Ideo Salomon loquitur :2 In multiloquio peccatum non deerit.3 Et iterum: Qui custodit os suum, custodit et animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.4 Itemque: Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita homo qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Quemadmodum enim urbs aperta et muros non habens, ab hostibus faciliter capitur atque destruitur; ita qui irrefrenatus est in loquendo, ab invisibilibus hostibus multipliciter vulneratur in anima occiditurque in ea. Hinc rursus Salomon protestatur:5 Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. Unde in Ecclesiastico scriptum est: Qui multis utitur verbis, lædit animam suam; qui autem odit loquacitatem, exstinguit malitiam.

Idcirco persona inclusa volens Christo cor purum offerre, non faciliter ad loquendum se offerat, si rationabiliter possit vitare; et dum alicui loquitur, nequaquam inania proferat, nec inutilia aut nociva verba advertat: imo a talibus se avertat, incaute loquentem modeste corripiat. Denique advenientibus quorum colloquium non potest vitare, loquatur verba saluberrima cum fervore, verba sapientiæ cum mensura, verba competentia cum proprii cordis custodia, quoniam in Ecclesiastico scriptum est:6 Verba prudentium statera ponderabuntur; et denuo: Sapiens se ipsum in verbis amabilem facit.7 Econtra Salomon loquitur: Totum spiritum suum profert stultus, sapiens differt et reservat in posterum;8 itemque: Vidisti aliquem velocem ad loquendum?9 Stultitia magis speranda est quam illius correctio. Itaque, sicut vasculum seu amphora operculo carens, impletur pulveribus, maculatur, et contentum in ea fœdatur; sic homo cujus os silentii caret operculo, vitiis adimpletur, sordidatur, inficitur. Verumtamen valde difficile est linguam totaliter refrenare, nec in verbis excedere. Propter quod in Ecclesiastico legitur: Est qui labitur lingua sua, sed non ex animo:10 quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Jacobus quoque ait apostolus: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.11 Quoniam ergo refrenatio linguæ tam necessaria est tamque difficilis, ita ut Sapiens dicat, Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis et lingua mea me perdat?12 et Jacobus, Universitas (ait) iniquitatis lingua constituitur in membris nostris;13 necesse est ut Deum instanter oremus quatenus virtutem et gratiam refrenandi gubernandique linguam nobis conferre dignetur, quemadmodum oravit Propheta dicendo: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.14 Salomon quippe ait: Hominis est animum præparare;15 et Domini, gubernare linguam. Unde et quum ad loquendum accedimus, proponamus nos custodire in verbis; invocemusque Deum ut gratiæ suæ donet auxilium et linguam nostram gubernet. Ex incustodia siquidem linguæ innumerabilia vitia oriuntur, contentiones, iræ, invidiæ, detractiones, mendacia, judicia temeraria, seminationes discordiæ: quæ omnia vitat qui ori suo ponit custodiam.

Præterea, quo feminæ naturaliter proniores sunt ad loquendum, eo plus necessarium est eis linguam restringere, si velint proficere: sicut et cuilibet singularius necessarium est contra illa præliari peccata ad quæ ex natura vel consuetudine proniorem se experitur.

Postremo, si contigerit personam inclusam aut religiosam verbo aut scripto aliquid percipere de negotiis sæculi, de bellis aut similibus calamitatibus mundi, non debet in talibus insipienter vagari, sed illis sapienter ac salubriter uti, compatiendo afflictis, orando pro pace et pro in periculo constitutis, atque regratiando Altissimo quod se de hoc sæculo nequam eripuit, et de variis mundi periculis miseriisque abstraxit. Verumtamen immoderatam securitatem sibi nequaquam promittat, sed timeat semper, quoniam beatus homo qui semper est pavidus.16

Hoc quoque sciendum, quod linguam frenare, est immoderatum loquendi affectum reprimere, et antequam quid dicatur, attendere an loqui expediat, vel quid expediat loqui, ne quidquid ascendit in corde, statim sonet in ore volitetque in aere, ut insipientibus solet contingere, quemadmodum in Ecclesiastico legitur: In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum.17

Footnotes

  1. art. II. ↩

  2. Prov. x, 1. ↩

  3. Prov. xiii, ↩

  4. Prov. XXV, 8. ↩

  5. Prov. XXI, 3. ↩

  6. Eccli. XXI, 8. ↩

  7. Eccli. XX, 13. ↩

  8. Prov. XXIX, 1. ↩

  9. Ibid. 20. ↩

  10. Eccli. XIX, 17. ↩

  11. Jacob. III, 2. ↩

  12. Eccli. XXII, 33. ↩

  13. Jacob. III, 6. ↩

  14. Ps. CXL, 3. ↩

  15. Prov. XVI, 1. ↩

  16. Prov. XXVIII, 14. ↩

  17. Eccli. xxi, 29. ↩

Chapter 8 of 20