Skip to the text

Articulus 1

De motivo hujus tractatuli.

NUPER misi caritati tuæ brevem epistolam, o venerabilis ac devota atque in Christo carissima Mater; et quia epistola illa tibi complacuit, supplicasti ut aliquid amplius tibi scribam: ad quod me prorsus inidoneum ex corde profiteor, nec tuam personam venerando senio decoratam, in spirituali conversatione tot annis exercitata, meis arbitror exhortationibus aut informationibus indigere. Confido namque, quod unctio Spiritus Sancti doceat mentem tuam de omnibus; et dum a me defectuoso ac indevoto informationem optas, parvitatem meam tua humilitate non mediocriter ædificas atque instruis. Sed sicut de beatissimo Hilarione scribit S. Hieronymus, quod ille appropinquante jam tempore suæ resolutionis ex senectute decrepita, quando alii solent tepidius agere, quotidie majori flagrabat desiderio spiritualis profectus; ita et tu Sancti illius vestigia sectari conaris.

Sed ne immoderata laude animam tuam affligam, tantumdem tetigisse sufficiat, præsertim quum scriptum sit: Ne laudes hominem in vita sua. Verumtamen veraciter virtuosi quum se laudari percipiunt, nequaquam inaniter gloriantur, sed Deo omne bonum cum gratiarum actione et humilitate adscribunt, et se ipsos magis humiliant, certissime cognoscentes quod nostra merita sunt Dei dona, et quod non solum bona operari ac loqui, sed etiam velle et posse a Deo habemus, sine cujus inspiratione, caritate et gratia nihil est meritorium, nihil sanctum.1 Hinc de suis virtuosis actibus non solum non extolluntur, sed et intime ac humillime deflent quod bonis sibi desuper misericorditer datis tot mala, tot defectuositates, distractiones, negligentias atque pigritias admiscuerunt, ita quod universæ justitiæ nostræ panno menstruato assimilantur.2

Itaque, quum in vita hac nemo sit ita mundus, ita perfectus, ut non sit magis magisque mundandus ac perficiendus, eo quod tota hæc vita sit via, cursus et peregrinatio ad vitam beatam futuram, in qua via non progredi regredi est;34 hinc desiderio tuo satisfacere studui, et de vita inclusarum, non tam pro tua persona sene exercitata, quam pro junioribus et incipientibus, ista conscripsi.

Footnotes

  1. Philipp. II, 13. ↩

  2. Is. LXIV, 6. ↩

  3. II Cor. V, 6; ↩

  4. Hebr. XI, 13. ↩

Chapter 2 of 20