Articulus 6
De discretione in omnibus observanda.
AD hoc quod opus sit virtuosum et meritorium, non sufficit ut sit bonum secundum suam naturam vel secundum substantiam actus, sed oportet quod fiat cum circumstantiis debitis, utputa congruo loco et tempore apto, ac recta intentione et debito modo, atque ut personæ agenti conveniat. Hæc autem omnia docet prudentia seu discretio observare, ne quid magis fiat vel minus, sed ordinate ac moderate omnia fiant.
Persona ergo inclusa, juxta formam seu regulam sibi præscriptam, unumquodque opus suum congruo loco et tempore, modo et fine adimpleat, nunc orando, nunc psallendo, nunc meditando, nunc legendo, nunc scribendo, aut opus aliud manuum exercendo, nunc comedendo, nunc quiescendo, ne tædio afficiatur. Ideo ait Apostolus : Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis;1 et item : Rationabile obsequium vestrum. Unde, sicut caritas est motrix ceterarum virtutum, sic discretio dicitur auriga earum : quoniam sicut auriga dirigit currum ne ruat in præceps, sed recte procedat; ita discretio ostendit modum et ordinem observandum in actibus universarum virtutum, et docet quid prosequendum, quid evitandum.2 Ideo sine discretione ceteræ virtutes labuntur et corrumpuntur : ideo, secundum Bernardum, convertuntur in vitia. Per discretionem vero fit homo amabilis familiarisque Deo, quemadmodum ait per Jeremiam : Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.3 Et iterum Jeremias fatetur : Quia plus fecit quam potuit, idcirco periit.4 Per Moysen quoque Dominus jussit, In omni sacrificio offeres sal : per quod discretio designatur. Unde et Christus in Evangelio loquitur, Habete in vobis sal, id est prudentiam : quoniam omne opus virtutum quod Deo offerimus, discretione oportet condiri ac decorari.
Hinc S. Antonius dixit discretionem matrem esse virtutum. Abbas quoque Agathon et abbas Pastor idcirco celerius ad perfectionem venisse leguntur, quia in omnibus discretionem servare laboraverunt. Quam virtutem beatissimus pater Macarius brevi sermone excellentissime docuit, dicens : Sic vivere debet homo quotidie quasi quotidie moriturus et quasi centum annis victurus. Hinc, secundum B. Bernardum, operatio nostra debet consideratione præveniri, quia antequam aliqua peragamus, considerare atque discernere debemus quando et qualiter circa illa agere debeamus.56 Quamobrem dixit Apostolus : Sine præjudicio (id est prævio judicio) nihil facias.
Footnotes
Chapter 7 of 20