Articulus 14
De præparatione mentis ad contemplationem.
VITA personæ inclusæ tanto excellentius debet esse contemplativa, quo ab exterioribus est magis abstracta, et a conversationibus negotiisque humanis plus elongata. Porro vita contemplativa est summæ et increatæ veritatis agnitioni morose insistere, divinorum speculationi vacare, æternæ ac adorandæ Trinitatis beatitudinem speculari, summi boni amore succendi, in Deo per contemplationem et dilectionem quiescere. Hæc autem vita deiformis atque clarissima est : idcirco mens humana non est ad eam apta et digna, nisi fuerit a passionibus vitiisque purgata, virtutibus exercitata, ad illustrationes divinas bene disposita.
Passiones vero animæ non sunt nisi quædam affectiones appetitus sensitivi in homine. Propterea reformatio passionum consistit in hoc, ut homo non afficiatur ad aliquam rem sensibilem, transitoriam seu carnalem, nisi secundum rectæ rationis judicium. Recta quoque ratio judicat universa sensibilia et terrena ordinanda esse ad spiritualia et æterna, imo ad Deum sublimem et benedictum, ita ut homo non plus amet, quærat, cupiat, colligat aut teneat ista sensibilia et caduca, quam sibi necessarium exstat aut utile ad bene vivendum, ad complacendum Domino Deo, ad spiritualem profectum: sicque nullius rei creatæ inordinata aut immoderata affectio maculet mentem, nec sit in anima inordinata delectatio in rebus caducis, nec timor superfluus eas perdendi, nec excessivus dolor de amissione earum, neque desiderium inordinatum ad ipsas habendas; sed nec ad famam aut gloriam honoremque temporalem atque inanem homo afficiatur, nec de sua diffamia, despectione aut inhonoratione immoderanter curet aut contristetur, imo potius gaudeat, in quantum in ipsum tantum redundant: nihilo minus propter aliorum ædificationem cura habenda est de bono nomine, secundum Scripturam.1
Denique, prætactæ passiones reformantur, refrenantur et rectificantur in homine per virtutes morales: ut ira per mansuetudinem, tristitia per patientiam, delectatio per castitatem, superbia per humilitatem, timor per fortitudinem, avaritia per liberalitatem. Certum est autem quod passiones prædictæ, nisi per rationis judicium et per virtutes refrenentur ac rectificentur, animam maculant, rationem offuscant vel obscurant, voluntatem pervertunt, hominem inquietant bestiisque assimilant: sicut in mundanis et vitiosis videmus hominibus, qui omni vento passionum moventur, nunc inordinate tristantur, nunc immoderanter lætantur, jam desiderio temporalium fervent, jam de damnis et adversitatibus dolent, nunc variis concupiscentiis agitantur, et raro vel nunquam mentis quietudinem sortiuntur. Idcirco ad hoc quod anima ad vitam contemplativam sit apta, oportet in primis ut moralibus virtutibus decoretur sublimiter et perfecte, videlicet profunda et stabili humilitate, præcipua mititate, purissima castitate, fortitudine magna, patientia inconcussa, sobrietate præclara, prudentia luminosa, justitia quoque firmissima, ut per virtutes has reprimat passionum irrationabiles impetus, et motus earum inordinatos excludat. Sicque dum anima a vitiis et passionum immoderantiis servatur sincera, apta jam est et condigna ad divinorum charismatum recipiendum influxum, ad illuminationes cœlestes, ad inflammationes caritatis divinæ atque fraternæ. Oportet ergo abjicere curiosa atque superflua, nec ad aliquam rem affici nisi secundum Deum, nec in aliquo occupari nisi secundum beneplacitum Dei, ad gloriam ejus: quia, ut ait Chrysostomus, pro quanta parte mens tua est ad aliquam rem (scilicet inordinate, et non secundum Deum, hoc est magis quam illa res necessaria aut utilis est tibi quantum ad Deum), pro tanta parte minus est ad Deum, quia in tantum impeditur a contemplatione amoreque Dei.
Footnotes
-
Eccl. xli, 15. ↩
Chapter 15 of 20