Articulus 5
De moderamine cibi et potus ac somni.
ANIMA rationalis conjuncta est corpori suo, non solum ut carceri, juxta illud in Psalmo, Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; sed etiam sicut ancillæ ad præcipiendum, et instrumento ad bene utendum. Corpus igitur debet animæ obedire, et ad omnia expedientia animæ esse paratum, præsertim quum corporalia ordinentur ad spiritualia sicut media ad finem. Hinc naturalis ratio dictat tantum concedendum esse corpori de cibo, potu, somno et vestimentis, quantum expedit animæ ad bene agendum, ut scilicet corpus nec magis nec minus recipiat de prædictis quam naturalis requirit necessitas ejus.
Sed secundum evangelicæ legis doctrinam, etiam naturali necessitati corporis aliquid moderate subtrahendum est de cibo, potu, somno et vestibus, ut homo corpus suum affligendo satisfaciat pro peccatis, compatiaturque Christo, atque ad gratiam disponatur majorem. Hinc ait Salvator: Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, videlicet ne tantum impleamus nos cibo et potu, quod corpore satiato, anima a spiritualibus impediatur operibus.1 Nec sunt quærenda cibaria et pocula nimis pretiosa et lauta: quæ si interdum adsint, non est in eis transgredienda mensura, nec expetenda voluptas, sed sustentatio sola naturæ ad serviendum Altissimo. Quod si in cibi ac potus sumptione sentiat quis aliquam delectationem saltem naturalem, quia ex unione potentiæ cum convenienti objecto oritur naturalis quædam delectatio; non est tamen in tali delectatione sensibili et carnali sistendum vel quiescendum, sed ordinanda est ad debitum finem, ad spiritualem profectum, ad gloriam Dei, qui omnia nobis largitur. Rursus, non est congrua reficiendi hora anticipanda, nec refectioni diutius immorandum; sed devota benedictione præmissa, cum lectione atque memoria divinorum est manducandum sobrie et modeste ad gloriam Dei, sicut docet Apostolus: Omne quodcumque facitis in verbo aut opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.2 Hinc post refectionem legendæ sunt gratiæ, Deo de omni beneficio suo cordialiter regratiando.
Itaque desideria carnis sunt refrenanda, moderanda, et rationi in omnibus subjicienda. Et quod de cibo ac potu jam dictum est, de somno et vestimento est proportionaliter intelligendum. Vehementer enim nocet somnus superfluus: quoniam gravat naturam, hebetat sensum, torporem acediamque inducit, et in ipso tempus miserabiliter perditur, atque tot sancta exercitia omittuntur. Hinc sancti Patres immoderatum somnum præcipue detestabantur. Nam et gentilis ille poeta filio suo præcepit:3
Plus vigila semper, nec somno deditus esto: Nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat.
Propterea dicit Apostolus: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis: caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.4 Itemque: Curam carnis ne feceritis in desideriis.5 Beatissimus quoque princeps Apostolorum Petrus: Obsecro (inquit) vos, tanquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.6 Verumtamen in corporis castigatione moderamen est observandum, ne nimis debilitetur; auxiliumque gratiæ semper est invocandum et directio Spiritus Sancti, ne homo sub specie boni decipiatur ab hoste antiquo.7
Footnotes
Chapter 6 of 20