Capitulum 4
Responsio nostra.
QUUMQUE insisteret elicere nostram responsionem super hac quæstione, respondimus universa hæc tolerari propter regnum cœlorum.
Responsio abbatis Moysis super propositione prædicta.
AD quod ille: Bene, inquit, et prudenter respondistis de fine. Qui vero debeat esse scopos, id est destinatio, cui jugiter inhærentes valeamus attingere finem, debetis scire præ omnibus. Quumque dixissemus nos ignorare hoc, ipse adjecit: In omni, ut dixi, arte et disciplina præcedit finem quidam scopos, id est destinatio animæ, seu incessabilis intentio mentis: quam nisi quis servaverit cum omni studio perseveranter, pervenire non poterit ad finem fructus desiderati. Nam, ut dixi, agricola habens pro fine vivere secure ac copiose in abundantia fructuum, habet pro destinatione expurgare agrum suum a sentibus cunctis, eumque evacuare ab omnibus infructuosis graminibus, nec aliter confidit se adepturum opulentiam finis quieti, nisi usu et actu. Insuper negotiator non deponit a corde suo desiderium mercium emendarum, per quod possit lucro suas divitias congregare: quoniam frustra appeteret lucrum, nisi eligeret viam qua tendere posset ad illud. Et qui cupiunt promoveri certis quibusque dignitatibus hujus mundi, ante considerant et proponunt cui officio seu ordini se debeant mancipare, ut per rectam atque idoneam semitam suæ spei attingere queant finem dignitatis cupitæ. Ita et finis viæ nostræ est regnum Dei. Quæ vero sit destinatio inquirendum est diligenter: quia si non agnoverimus eam, frustra fatigabimur laborando, quoniam qui tendunt sine recta via, laborem habent itineris, non profectum. Ad hæc admirantibus nobis intulit senex: Finis nostræ professionis, ut diximus, est regnum Dei seu regnum cœlorum; destinatio vero est puritas cordis, sine qua nemo potest ad finem illum pertingere. Figentes ergo in hac destinatione intuitum nostræ mentis, dirigimus recte cursum nostrum quasi per lineam certam. Porro si cogitatio nostra paululum ab hac destinatione erraverit, recurrendo mox ad ejus intuitum, cogitationem nostram rursus recte corrigamus tanquam ad regulam quamdam seu lineam. Quæ cogitatio revocans semper omnes nostros labores ad unum hoc signum, hoc est ad destinationem seu puritatem cordis præfatam, emendat statim et corrigit, si mens nostra vel modice deviaret a proposita directione, seu intenta consideratione destinationis ac puritatis internæ.
Chapter 5 of 499