Skip to the text

Capitulum 13

Responsio de directione cordis in Deum, et de regno Dei regnoque Zabuli.

MOYSES : Impossibile est homini fragilitate hac carnis circumdato inhærere jugiter Deo, atque inseparabiliter copulari contemplationi ejus, ut dicitis. Sed oportet nos scire ubi intentionem nostræ mentis debeamus habere defixam, et ad quam destinationem revocemus semper nostræ mentis intuitum. Quam quum mens obtinere potuerit, gaudeat, et a qua distractam se doleat ac suspiret; totiesque sentiat se a summo bono relapsam, quoties deprehenderit se ab ejus intuitu separatam : judicans momentaneum a Christi contemplatione discessum esse fornicationem. A quo dum paululum deviaverit mentis nostræ intuitus, revocemus quasi per rectissimam lineam aciem mentis, retorquentes oculos cordis ad Christum. Totum namque consistit in conversione aversioneve animæ. A qua expulso diabolo, nec vitiis in ea regnantibus, regnum Dei fundatur statim in nobis, dicente Evangelista : Regnum Dei non veniet cum observatione, neque dicent, Ecce hic, aut ecce illic est ;1 amen enim dico vobis, quia regnum Dei intra vos est. Porro intra nos nil aliud esse potest, quam scientia aut ignorantia veritatis, vel amor virtutum aut vitiorum : per quæ paramus Christo aut diabolo regnum in corde nostro.2 Cujus regni qualitatem describit Apostolus, dicens : Non enim regnum Dei est esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto.3 Itaque si regnum Dei intra nos est, et ipsum regnum est justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto; ergo qui bonis istis adhæret, sine dubio in Dei est regno. Econtrario autem qui versantur in injustitia, discordia atque tristitia mortem operante, sunt in regno diaboli, et in inferno morteque constituti.

Et revera si sublimi mentis intuitu consideremus statum illum in quo degunt cœlestes ac supernæ virtutes, quæ vere in regno Dei sunt, quid aliud ille status esse credendus est, quam perpetua pax ac jugis lætitia ? Quid enim tam proprium tamque conveniens beatitudini, quam tranquillitas jugis et gaudium sempiternum ? Insuper ut certius instruaris non mea conjectura, sed auctoritate divina verum esse quod dicimus, audi Deum apertissime describentem qualitatem et statum sæculi adfuturi : Ecce, inquit, creo cœlos novos et terram novam, et non erunt in memoria priora, neque ascendent super cor, sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quæ ego creo.4 Et rursus, Gaudium et lætitiam obtinebunt, fugietque dolor et gemitus.5 Et si adhuc vultis agnoscere clarius de conversatione Beatorum, et civitate illa Sanctorum, attendite quæ a Deo dicantur ad ipsam supernam Jerusalem: Et ponam, ait, visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam; non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis; et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te;6 sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur; sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. Ideoque beatus Apostolus non dixit generaliter neque simpliciter omne gaudium esse regnum Dei, sed signanter ac specialiter illud solum quod est in Spiritu Sancto. Noverat quippe esse et aliud vituperabile gaudium, de quo fertur: Mundus gaudebit; et, Væ vobis qui ridetis, quia plorabitis.7 Sane regnum cœlorum tripliciter sumitur:8 primo pro his in quibus regnaturi sunt cœli, id est, Sancti qui regnant in subditis suis, secundum illud in Evangelio, Esto tu super quinque civitates, et tu super decem;9 et unde Christus dixit Apostolis, Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.10 Secundo, regnum cœlorum sunt ipsi cœli seu Sancti, quum incipiunt a Christo regnari: quum scilicet omnibus ei subjectis, cœperit Deus esse omnia in omnibus. Tertio, ipsi cœli in quibus Sancti sunt cum Domino regnaturi.11

Footnotes

  1. Luc. xvii, 20, 21. ↩

  2. II Cor. vui, 10. ↩

  3. Rom. xiv, 17. ↩

  4. Is. lxv, 17, 18. ↩

  5. Is. li, 11. ↩

  6. Is. lx, 17-20. ↩

  7. Joann. xvi, 20. ↩

  8. Luc. vi, 25. ↩

  9. Luc. xix, 17, 19. ↩

  10. Matth. xix, 28. ↩

  11. I Cor. xv, 28. ↩

Chapter 14 of 499