Skip to the text

Capitulum 10

Responsio abbatis Moysis, quod cessabit earum actio, sed non merces.

RESPONDIT Moyses: Nec ego dico mercedem boni operis auferendam, quum idem Dominus dicat, Qui potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam; sed auferendam dico actionem quam fieri exigit corporalis necessitas, vel impugnatio carnis, aut inæqualitas seu injustitia mundi hujus. Quoniam lectionis instantia et jejuniorum afflictio exercentur utiliter in præsenti tantummodo vita, ad emundationem cordis castigationemve corporis, quamdiu caro adversus spiritum concupiscit. Quæ et interdum vidimus auferri etiam in præsenti ab his qui fatigati erant nimio labore, aut senio, aut ægritudine corporali, nec posse ea ab homine jugiter exerceri: quanto magis hæc in futuro cessabunt, quum corruptibile hoc induerit incorruptionem, corpusque istud nunc animale surrexerit spirituale, et cœperit caro esse talis ut non amplius contra spiritum concupiscat. De quibus quoque exercitiis beatus Apostolus manifeste pronuntiat: Corporalis exercitatio ad modicum utilis est; pietas autem (quæ sine dubio caritas intelligitur) ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ. Quæ ergo dicitur ad modicum utilis esse, manifeste asseritur non posse omni tempore exerceri, nec per se solam posse perfectionem laboranti conferre. Nempe quod ait, Modicum, potest ad utrumque referri: hoc est, ad temporis brevitatem, quod scilicet exercitatio corporalis esse non possit homini coæterna tam in præsenti quam in futuro; vel certe ad parvitatem utilitatis quæ de carnali exercitatione acquiritur, eo quod corporalis afflictio pariat quædam initia spiritualis profectus, non ipsam caritatis perfectionem, quæ promissionem habet vitæ præsentis et futuræ. Ideoque exercitia operum prædictorum necessaria esse fatemur, quoniam sine eis non potest quis ad caritatis culmen ascendere. Opera quoque pietatis et misericordiæ, de quibus dixistis, necessaria sunt tempore isto, quamdiu inter homines tanta inæqualitas dominatur, utpote opulentia et paupertas: quorum operatio nisi exspectaretur hoc loco, pars maxima infirmorum ac inopum redundaret. Et inæqualitas illa ex peccato hominum est secuta et facta, eorum videlicet qui in suos tantum vertunt et occupant usus, quæ a communi Creatore omnibus sunt concessa; nec tamen illi tenuerunt utenda. Quamdiu igitur viget in mundo inæqualitas ista, erunt opera misericordiæ utilia exercenti, promerentia bono ejus affectui piæque voluntati retributionem hereditatis æternæ. Sed in futuro sæculo, parilitate regnante, cessabunt, quum non fuerit inæqualitas propter quam hæc debeant exerceri; sed cuncti electi transibunt perpetua cordis puritate ad plenam Dei dilectionem divinarumque rerum contemplationem ab hac operatione multiplici vitæ activæ. Cui puritati elegerunt se omni conatu ac viribus mancipare, constituti adhuc in sæculo isto, hi quibus cura est insistere scientiæ salutari vel mentis emundationi: deputantes se ipsos in carne corruptibili positos illi officio, in quo corruptione deposita, æternaliter permanebunt, pervenientes ad promissionem Salvatoris, qua dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.1

Footnotes

  1. Matth. v, 8. ↩

Chapter 11 of 499