Capitulum 7
De appetenda cordis tranquillitate.
OMNIA ergo gerenda, sustinenda ac appetenda sunt nobis gratia atque intuitu puritatis istius. Pro qua agnoscamus nos debere suscipere jejunia, vigilias, labores, corporis nuditatem, lectiones, ceterasque virtutes, ut per illas conservare possimus illæsum cor nostrum ab universis passionibus noxiis, et illud Deo parare; ad caritatis quoque perfectionem ascendere valeamus innitendo his gradibus. Interea si forte præventi occupatione aliqua necessaria aut honesta, non potuerimus adimplere solitam districtionem in exercitiis illis, non debemus propter observantias tales omissas, incidere iram, impatientiam aut indignationem, propter quarum expulsionem agendum fuit quod circa exercitia bona omisimus. Non enim tantum est jejunii lucrum, quantum iræ dispendium, nec tantus acquiritur fructus legendo, quantum incurritur detrimentum fratrem spernendo. Ea ergo quæ secundaria sunt, puta jejunia, vigiliæ, anachoresis seu habitatio solitaria, et meditatio Scripturarum, oportet nos exercere propter principalem scopon, id est cordis puritatem, quæ est caritas sancta, et non perturbare hanc principalem virtutem et passiones prætactas propter secundaria illa ex rationabili causa omissa: quoniam caritate in nobis integra et illæsa manente, nil oberit si aliquid ex secundariis illis fuerit ex necessitate omissum; sicut nec proderit omnia illa fecisse, dempta hac principali virtute, cujus gratia universa sunt peragenda. Ob hoc quippe festinat quis sibi constituere seu parare instrumenta cujuslibet artis, non ut ea possideat otiosa, neque ut ponat fructum commodi quem sperat ex instrumentis acquirere, in nuda instrumentorum possessione; sed ut eorum obsequio efficaciter apprehendat, discat, sive exerceat peritiam artis, et finem ejus obtineat, cui instrumenta illa subserviunt. Igitur jejunia, vigiliæ, meditatio Scripturarum, nuditas atque privatio omnium facultatum, non sunt ipsa perfectio, sed perfectionis instrumenta ac media: quoniam finis disciplinæ vitæ religiosæ non consistit in ipsis, sed per ea venitur ad finem. Idcirco inaniter facit exercitia illa, qui eis tanquam summo bono contentus est, nec cordis sui intentionem defixerit altius, nec omne studium virtutis expenderit ad acquirendum finem propter quem appetenda sunt illa: habet enim instrumenta illius artis, sed finem ejus ignorat. Quidquid igitur potest hanc mentis nostræ puritatem ac tranquillitatem turbare, devitandum est tanquam nocivum, quamvis necessarium videatur ac utile. Hoc etenim modo poterimus evadere evagationes et dispersionem omnium cogitationum terrenarum, et desideratum attingere finem per certæ directionis lineam ac respectum.
Chapter 8 of 499