Capitulum 21
De illusionibus abbatis Joannis.
IN quo etiam novimus nuper illusum abbatem Joannem, qui commoratur Lyci. Quum enim corpore suo exhausto ac debilitato, distulisset refectionem biduano jejunio, veniens diabolus in figura tetri Æthiopis, atque provolutus ad genua Joannis, dixit ei ad refectionem accedenti die sequenti: Indulge mihi, quia ego tibi hunc laborem indixi. Itaque ille vir tantus et in discretionis virtute perfectus, intellexit se calliditate diaboli circumventum sub colore abstinentiæ incongruenter exercitatæ, ac tali confectum jejunio, ut superponeret fatigato corpori suo afflictionem non necessariam, imo etiam spiritui suo nocivam: illusus falso numismate, dum in jejunio illo immoderato veneratus est veri regis imaginem, parum discutiens an esset legitime figuratum.
Præterea ultima consideratio hujus probabilis trapezitæ, quæ est de inquisitione ponderis, ita implebitur: si omne quod cogitatio nostra suggerit nobis esse gerendum, recto scrupulo retractemus, et in statera nostri pectoris collocemus examinatione justissima, perpendentes an sit plenum honestate communi, et grave timore Dei, ac integrum sensu; an potius leve sit ostentatione humana aut aliqua novitatis præsumptione, an gloria vana non minoraverit sive abstulerit pondus meriti ejus. Sicque trutinantes examine publico, id est, conferentes ea ad actus et testimonia Prophetarum et Apostolorum, teneamus ea tanquam damnosa et imperfecta, a metallorum pondere dissona, id est a gravitate virtutum deficientia.
Chapter 22 of 499