Capitulum 6
De iis qui mundo renuntiantes tendunt sine caritate ad perfectionem.
HINC namque est, quod vidimus quosdam contemnentes maximas hujus sæculi facultates, nec solum talenta argenti ac auri, sed et magnificentiam prædiorum, qui tamen post hæc commovebantur pro graphio, calamo aut scalpello. Qui si stabiliter intuerentur cordis munditiam, nunquam pro parvis rebus passiones admitterent, quas ne incurrerent pro magnis pretiosissimisque opibus, maluerunt omnino abjicere eas. Præterea quidam plerumque servant tanta affectione codicem aliquem, ut non faciliter sinant eum ab aliquo legi vel tangi, et inde occasiones impatientiæ ac mortis incurrunt, unde monentur acquirere patientiæ fructum et profectum caritatis. Quum enim disperserint pro Christi amore omnes suas divitias, retinentes tamen pristinum cordis affectum in minimis rebus, et pro ipsis interdum leviter irascentes, redduntur ab omnibus infructuosi ac steriles, veluti caritatem apostolicam non habentes. Quod beatus Apostolus in spiritu prævidens, dixit: Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.1 Unde evidenter probatur perfectionem non statim acquiri nuditate, aut omnium facultatum privatione seu dignitatum abjectione, nisi adfuerit caritas illa cujus membra seu actus describit Apostolus, quæ in sola cordis puritate consistit. Nempe quid aliud est, non æmulari, non inflari, non irritari, non agere perperam, non quærere quæ sua sunt, non gaudere super iniquitate, non cogitare malum2, et reliqua quæ de caritate scribit Apostolus, nisi offerre Deo cor perfectum atque purissimum, et custodire illud a perturbationibus cunctis intactum ?
Footnotes
Chapter 7 of 499