Skip to the text

Capitulum 17

Responsio, quid mens possit super statu cogitationum, et quid non possit.

MOYSES: Impossibile est mentem cogitationibus non pulsari sive adiri, suscipere vero eas sive respuere, omni studenti possibile est. Quemadmodum ergo ortus cogitationum non pendet omnino a nobis, ita in nobis consistit probatio sive electio earumdem. Nec tamen ex eo quod diximus impossibile esse mentem cogitationibus non adiri, totum attribuendum est incursui, aut illis spiritibus qui nituntur eas ingerere nobis; alioqui liberum arbitrium non maneret in homine, nec esset in nobis propriæ reprehensionis industria. Sed nostrum est magna ex parte, ut cogitationum qualitas emendetur, et vel sanctæ et spirituales cogitationes, vel terrenæ atque carnales crescant in cordibus nostris. Idcirco interdum adhibetur lectio frequens, et jugis meditatio Scripturarum, ut exinde præbeatur nobis occasio spiritualis memoriæ. Ideo decantatio celebris Psalmorum apponitur, quatenus assidua compunctio nobis in hoc ministretur. Hinc vigiliarum, jejuniorum et orationum sedulitas assumitur, ut extenuata et subtiliata mens sapiat non terrena, sed contempletur cœlestia. Quibus rursus ex negligentia nostra repente cessantibus, necesse est ut mens, vitiorum squalore injecta, mox ad carnalia inclinetur et corruat.

Chapter 18 of 499