Capitulum 9
Interrogatio, qualiter operatio virtutum non perseveret cum homine.
A D hæc nos vehementer permoti respondimus: Quid ergo? auferentur a nobis labor jejuniorum, instantia lectionis, opera quoque misericordiæ et justitiæ, pietatis et humanitatis, et non permanebunt ista cum suis auctoribus? Præsertim quum Dominus repromittat operibus istis retributionem regni cœlestis, Venite, inquiens, benedicti Patris mei, possidete regnum vobis paratum a constitutione mundi:1 esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere, etc. Quomodo ergo hæc auferentur quæ introducunt factores suos in regnum cœlorum?
Footnotes
-
Matth.xxv, 34, 35. ↩
Chapter 10 of 499