Capitulum 23
De sermone doctoris secundum dispositionem et meritum audientium.
AD hæc senex obstupefactos nos intuens, insatiabilique ardore succensos ad verba suæ narrationis, suspenso paulisper sermone pro admiratione desiderii nostri, rursus adjecit: Quia, o filii, sedulitas vestra nos provocavit ad disputationem tam longam, et ignis amoris subministrat nostræ collationi, merito desiderii vestri, sensus ferventiores, ut ex hoc ipso manifeste conspiciam vos sentire ac sitire veraciter doctrinam perfectionis: volo vobis adhuc pauca disserere de eminentia et gratia discretionis (quæ inter cunctas virtutes tenet primatum ac arcem), demonstrando excellentiam ejus non solum quotidianis exemplis, sed antiquis quoque Patrum collationibus atque sententiis. Frequenter etenim memini me nequaquam potuisse instruere postulantes me talem sermonem cum fletu et gemitu, etiam dum cuperem satisfacere eis, sed ita in me defecisse non tantummodo intellectum, sed etiam verbum, ut non invenirem qualiter vel cum quali consolatione dimitterem illos. Ex quibus indiciis evidenter cognoscitur Deus gratis adspirare sermonem loquentibus pro audientium merito et affectu.
Interea, quia sermonem de discretione non valemus complere in brevissimo isto quod restat spatio noctis, reservemus plenum ordinem hujus sermonis examini integro futuræ diei aut noctis; et modicum quod superest noctis, deputemus quieti corporeæ, cui necesse est totum persolvi, si id quod modicum est fuerit ei indiscrete negatum. Decet namque optimos discretionis inquisitores in hoc primum ostendere suæ mentis industriam, atque indicio isto et patientia hac probare utrum capaces sint aut esse possint discretionis, ut de virtute illa tractantes quæ moderationis est mater, nequaquam incurrant vitium nimietatis ei contrarium, effectu et opere violantes vim et naturam ejus quam verbis extollunt. In hoc igitur primitus prosit nobis virtus discretionis, de qua indagare disponimus quantum concesserit Dominus, ut nos qui de excellentia ejus ac moderamine loquimur, non permittat excedere modum vel tempus disputationis: nam moderatio primo ac maxime competit discretioni.
Sic beatus Moyses collationi finem imponens, hortatus est nos adhuc avidos et de ore suo pendentes, degustare paulisper somnum: admonens nos incubare eisdem sedibus super quas sedimus, supponens nostris capitibus loco cervicalium crassiores papyros seu juncos, coaptatos in longos gracilesque fasciculos. Quæ pariter colligata intervallo pedali, præstant Fratribus in synaxi sedentibus sedile humillimum loco scabelli, eisdemque Fratribus præbent fulcimentum tractabile, aptum, non nimis durum, ad dormendum. Ad quos usus monachorum illa idcirco sunt maxime opportuna et congrua, quia non solum sunt aliqualiter mollia, parvoque pretio et opere modico fiunt, utpote ex papyro passim crescente per ripas fluminis Nili; sed etiam quoniam habilis sunt materiæ ac levis naturæ ad movendum ac removendum, quum fuerit opportunum. Sicque tandem ex præcepto senis dedimus nos ad somni degustationem; quiete nobis molesta, tam inflammatis gaudio collationis digestæ, quam suspensis exspectatione disputationis seu collationis promissæ.
Chapter 24 of 499