Capitulum 15
De contemplando Deo.
CONTEMPLATIO Dei multis modis concipitur. Nam Deus cognoscitur non sola admiratione incomprehensibilis suæ substantiæ in se ipsa, quod tamen in spe promissionis adhuc exstat absconditum, sed etiam intelligitur magnitudine creaturarum suarum, vel consideratione suæ justitiæ, vel auxilio dispensationis quotidianæ: quando videlicet mente purissima intuemur quæ egerit per singulas generationes cum Sanctis suis, dumque trementi corde miramur ipsius potentiam, qua universa gubernat, moderatur, ac regit, atque immensitatem scientiæ ejus, et oculum quem secreta cordium latere non queunt; dum cogitamus ei cognita esse ac dimensa arenam maris numerumque undarum, dum obstupescentes contemplamur scientiæ ejus adsistere ac patere guttas pluviarum, dies et horas sæculorum, præterita, præsentia, et futura. Dum insuper cum quodam admirationis excessu intuemur ineffabilem ejus clementiam, qua indefessa longanimitate sustinet innumerabilia flagitia quæ in ejus conspectu committuntur per singula quæque momenta; vocationem quoque qua nos per gratiam suæ miserationis attraxit nullis præcedentibus meritis nostris, et occasiones salutis quas tribuit adoptatis*, et quod ita nos nasci præcepit, ut ab ipsis cunabulis traderetur nobis gratia et legis suæ notitia;1 quod ipse adversarium vincens in nobis, munerat nos felicitate æterna atque perpetuis præmiis pro solo bonæ voluntatis assensu. Quum postremo speculamur dispensationem incarnationis suæ quam pro nostra suscepit salute, ac mirabilia mysteriorum suorum, quæ in cunctis gentibus dilatavit. Sunt autem et aliæ hujusmodi contemplationes innumeræ, quæ in nostris cordibus oriuntur juxta vitæ qualitatem cordisque puritatem, quibus Deus mundis videtur adspectibus, vel tenetur. Quas nullus incessabiliter tenuit, in quo adhuc aliquid carnalium affectuum vivit, quoniam Dominus dixit: Non poteris videre faciem meam;2 non enim videbit me homo, et vivet.*
Footnotes
Chapter 16 of 499