Capitulum 18
Comparatio aquariæ molæ ac animæ.
QUOD exercitium cordis circa cogitationum approbationem seu repulsionem, molendinis recte assimilatur, quæ ab opere ipso cessare non valent, quando circumvolvuntur aquarum impulsu, quoniam præceps cursus undarum impetu suo movet ea in gyro; porro in potestate molendinarii situm est, an molat triticum, an hordeum, an certe zizania. Illud quippe procul dubio moletur, quod molendino ab ipso imponitur cui commissa est illius operis cura. Ita mens per vitæ præsentis incursus circumagitur undique et movetur torrente seu abundantia ingruentium tentationum, nec potest vacua esse ab æstibus cogitationum; sed ad industriam diligentiæ ejus ac studii spectat, quales cogitationes debeat admittere sive assumere, ac sibi parare. Si enim, ut diximus, jugiter recurramus ad meditationem Scripturarum sanctarum, nostramque memoriam erigamus ad recordationem spiritualium rerum, ad desiderium quoque perfectionis et spem futuræ felicitatis, necesse est ut cogitationes spirituales inde exortæ, faciant mentem nostram immorari his quæ fuimus meditati. Si vero victi desidia aut negligentia, occupemur vitiis et confabulationibus otiosis, aut implicemur curis mundanis sollicitudinibusque superfluis, consequenter cogitatio inde nata, tanquam quædam zizaniorum species infructuosa, ministrabit cordi nostro operationem nocivam, et juxta sententiam Salvatoris : Ubi fuerit thesaurus operum nostrorum aut nostræ intentionis, ibi et cor nostrum necessario stabilietur.1
Footnotes
-
Matth. vi, 21. ↩
Chapter 19 of 499