Skip to the text

Capitulum 19

De tribus cogitationum nostrarum principiis.

HOC quoque præ omnibus scire debemus, tria esse principia cogitationum nostrarum : quia aut sunt ex Deo, aut ex diabolo, aut ex nobis. Ex Deo sunt, quum Spiritus Sanctus sua illustratione nos visitare dignatur, erigens nos ad sublimiorem profectum, et quando castigat aut corripit nos saluberrima compunctione de hoc quod minus profecimus, vel desidiose agendo devicti sumus; sive dum reserat nobis sacramenta cœlestia, et propositum nostrum ac voluntatem ad meliores actus convertit.1 Sicut dum rex Assuerus instigatus a Deo, fecit sibi legi libros annales, quibus recordatus beneficia Mardochæi, exaltavit illum summo honore, ac protinus revocavit crudelissimam sententiam de Judæorum interfectione prolatam. Unde et Propheta commemorat :2 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Hinc et Zacharias testatur : Dixit angelus qui loquebatur in me.3 Itemque, quum Filius Dei promittit se venturum cum Patre, et mansionem se esse facturum nobiscum;4 et rursus, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.5 Paulus quoque :6 An experimentum, inquit, quæritis ejus qui loquitur in me Christus ? Præterea ex diabolo cogitatio oritur, dum nos conatur subvertere vitiorum delectatione aut occultis insidiis, ostendens et proponens mala sub specie boni, subtilissima calliditate. Unde refert Evangelista : Cœna facta, quum diabolus jam misisset in cor Judæ Simonis Iscariotæ, ut traderet Dominum;7 et iterum, Post buccellam introivit in eum Satanas.8 Sic et beatissimus Petrus dixit ad Ananiam : Quare tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto ?9 Ad hoc etiam pertinet illud quod in Evangelio, multoque ante per Ecclesiasten prædictum est :10 Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimittas. Illud quoque quod tertio Regum dicitur Deo contra Achab: Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Denique ex nobis oriuntur cogitationes, dum naturaliter recordamur eorum quæ gerimus aut gessimus, sive audivimus. De quibus beatus David locutus est: Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui; et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercebar, et scopebam spiritum meum; et iterum, Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt. Unde et in Evangelio Dominus loquitur Pharisæis: Quid cogitatis mala in cordibus vestris ?

Footnotes

  1. Esther vi, 1. ↩

  2. Ps. LXXXIV, 9. ↩

  3. Zach. I, 19. ↩

  4. Joann. XIV, 23. ↩

  5. Matth. x, 20. ↩

  6. II Cor. XIII, 3. ↩

  7. Joann. XIII, 2. ↩

  8. Ibid. 27. ↩

  9. Act. v, 3. ↩

  10. Eccle. x, 4. ↩

Chapter 20 of 499