Skip to the text

Capitulum 8

De principali conatu circa contemplationem divinorum, et de similitudine Mariæ et Marthæ.

HIC ergo debet esse noster principalis conatus, hæc immobilis destinatio sive intentio nostri cordis jugiter affectanda, ut mens nostra inhæreat Deo ac rebus divinis. Cetera omnia quamvis sint magna, tamen sunt judicanda secundaria, aut etiam infima, vel certe nociva. Denique hujus principalis actionis figura in Evangelio pulcherrime designatur per Mariam et Martham. Quum enim Martha deserviret ministerio utique sancto, utpote quæ Salvatori et ejus discipulis ministrabat, et Maria adhæreret pedibus Jesu, intenta tantummodo spirituali refectioni doctrinæ ipsius, cujus pedes deosculans liniebat unguento bonæ confessionis; Maria tamen præfertur Marthæ a Christo, de qua testatur, quod ipsa meliorem elegerit partem, et eam quæ ab ea non possit auferri. Nam quum laboraret Martha pia sollicitudine ac erogatione distenta, videns se solam non posse ad ministerium tantum sufficere, postulavit a Domino adjutorium suæ sororis, dicendo: Non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. Et utique Martha provocavit Mariam, non ad vile opus, sed ad laudabile prorsus obsequium;12 et tamen quid audit a Domino? Martha, inquit, sollicita es, et turbaris erga plurima; paucis vero opus est, aut etiam uno: Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.34 Videtis ergo Dominum posuisse principale bonum in virtute theorica, hoc est in contemplatione divina. Unde quamvis ceteras virtutes necessarias dicamus ac utiles, tamen secundarias ac inferiores eas esse asserimus, quoniam universæ ordinantur ad virtutem istam theoricam seu contemplationem divinam. Dominus enim dicens: Sollicita es, et turbaris erga plurima, paucis vero opus est, aut etiam uno; collocavit summum bonum non in vita activa, quamvis abundet opere bono ac fructibus multis, sed in sola contemplatione, quæ vere simplex ac una est. Pronuntiavit quoque paucis necessarium esse ad felicitatem perfectam, utpote illa theoria seu sapientia quæ consistit in contemplatione paucorum divinorum: per quam is qui adhuc in profectu est positus, ascendens, perveniet Domino adjuvante ad illud unum quod solum est necessarium, hoc est ad solius Dei intuitum; quatenus supergressus mirifica ministeria operaque Sanctorum, pascatur jam pulchritudine atque scientia, seu contemplatione Dei solius. Maria ergo bonam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.5 Et hoc est diligentius intuendum. Nam quum dicit, Maria bonam partem elegit; licet taceat de Martha, et eam nequaquam vituperare intendat, tamen Mariam seu ejus partem laudando, insinuat Martham seu ejus partem esse inferiorem. Rursum quum dicitur, Quæ non auferetur ab ea;6 ostendit quod a Martha possit pars sua auferri: non enim corporale ministerium potest cum homine jugiter permanere; actum vero seu contemplationem Mariæ docet nullo fine posse finiri.

Footnotes

  1. Luc. x, 39, 40. ↩

  2. Ibid. 40. ↩

  3. Ibid. 42. ↩

  4. Ibid. 41, 42. ↩

  5. Luc. x, 42. ↩

  6. Ibidem. ↩

Chapter 9 of 499