Skip to the text

Capitulum 22

De quadruplici discretione.

ERIT ergo discretio ista necessaria nobis secundum modum quadripartitum prædictum: ut primo, nos non lateat materia auri veri aut apparentis seu simulati; secundo, ut reprobemus cogitationes tanquam adulterina numismata, quæ persuadent bona esse quæ mala sunt, utpote quæ non signata legitime, continent falsam regis nostri imaginem; tertio, ut similiter refutare possimus illa quæ in auro pretiosissimo Scripturarum non præferunt vultum veri regis, sed tyranni, ex vitiosa atque hæretica expositione; quarto, etiam recusemus ea quorum pondus ac pretium ærugo vanitatis corrodens, non sinit ea adæquari actibus seniorum: ideo tanquam numismata levia ac damnosa et minus valentia sunt vitanda, ne corruentes in id quod ex præcepto Christi tenemur vitare, privemur universis meritis atque stipendiis laborum actuumque nostrorum; nam ait, Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi ærugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur.1 Quidquid enim intuitu gloriæ humanæ fecerimus, hoc juxta Christi sententiam in terra thesaurizamus: sicque sciamus illud tanquam in terra reconditum seu defossum, esse a diversis dæmoniis destruendum, aut consumendum edaci ærugine gloriæ vanæ, aut taliter devorandum tineis superbiæ, ut recondenti seu operanti in nullo proficiat. Omnes igitur recessus cordis nostri sunt jugiter perscrutandi, ascendentiumque in eos vestigia sunt indagatione prudentissima retractanda, ne forte aliqua intellectualis bestia, ut leo aut draco ibi pertransiens, latenter impresserit perniciosa vestigia, per quæ præbeatur accessus etiam ceteris talibus bestiis in secreta pectoris nostri per negligentiam cogitationis. Taliter ergo exercentes et colentes terram cordis nostri per singulas horas ac momenta evangelico aratro, hoc est jugi recordatione passionis dominicæ, poterimus eradicare ex nobis cubilia noxiarum ferarum, latibula quoque venenatorum serpentium, id est diversa genera vitiorum.

Footnotes

  1. Matth. vi, 19. ↩

Chapter 23 of 499