Capitulum 11
De caritatis perpetuitate.
UT quid miramini quod opera misericordiæ jam præfata cessabunt, quum sanctus Apostolus scribat etiam sublimiora Spiritus Sancti charismata cessatura, solamque caritatem sine fine mansuram, dicendo :1 Sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur; caritas autem nunquam excidit. Omnia namque dona quæ tribuuntur ad tempus pro usu ac necessitate vitæ præsentis, procul dubio mox cessabunt, dispensatione hominum consummata. Caritas vero nullo tempore interrumpetur, quia non solum in sæculo isto operatur in nobis utiliter, sed in futuro quoque multo efficacior excellentiorque manebit, mole seu sarcina corporeæ necessitatis abjecta, nullo unquam defectu corrumpenda, sed adhæsura ardentius atque intentius cum incorruptione perpetua.
Footnotes
-
I Cor. xiii, 8. ↩
Chapter 12 of 499