Capitulum 2
Inquisitio, unde oriatur repentina commotio mentium ab ineffabili gaudio ad mœstissimam cordis dejectionem.
BEATUM itaque Danielem interrogavimus, cur sedentes in cellulis nostris repleremur interdum tanta alacritate, imo ineffabili gaudio quodam, tantaque exuberantia spiritualium sacratissimorumque intellectuum, ut non solum non possimus verbis exprimere, imo nec sensu concipere; pura quoque ac prompta effunderetur oratio, et mens spiritualibus fructibus plena, in somno etiam orans, sentiret preces suas efficaces et leves pervenire ad Deum; deinde sine causa repleremur repente angustia, et irrationabili quadam premeremur tristitia, ut non solum sentiremus nos a spirituali intellectu arescere, verum etiam cella horresceret, atque oratio nostra esset instabilis, vaga et quodammodo ebria: ita ut quamvis ingemisceremus et conaremur ad pristinam dispositionem et alacritatem reverti, non tamen possemus, sed quanto intentius mens revocaretur ad Dei intuitum, tanto vehementius raperetur ad evagationes et discursus nutantes ac lubricos, omnique spirituali fructu redderetur destituta, ita ut nec desiderio gloriæ, nec metu gehennæ posset excitari ab hoc somno letali. Ad hoc ipse respondit.
Chapter 70 of 499