Skip to the text

Capitulum 19

De triplici statu animæ.

AD hoc Daniel dixit : Juxta Scripturæ doctrinam tres status sunt animarum : primus carnalis, secundus animalis, tertius spiritualis; quos legimus ab Apostolo designari. De carnali etenim ait : Lac vobis dedi, non escam, necdum enim poteratis; sed nec nunc quidem potestis, adhuc enim carnales estis.1 Et rursus :2 Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? De animali quoque testatur :3 Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi. De spirituali vero subjungit :4 Spiritualis autem judicat omnia, ipse vero a nemine judicatur; itemque : Vos qui spirituales estis, instruite eos qui hujusmodi sunt, in spiritu lenitatis.5 Itaque festinandum est nobis, ut quum renuntiantes desierimus esse carnales, id est, a sæcularium conversatione cœperimus separari, atque a manifesta illa carnis pollutione cessare, nitamur tota virtute spiritualem apprehendere statum : ne forte blandientes nobis quia videmur secundum exteriorem hominem sæculo renuntiasse, aut carnalium inquinamenta fornicationum deseruisse, reddamur deinceps remissiores circa ceterarum emendationem passionum, tanquam qui jam apprehenderimus ipsam perfectionem; et ita detenti inter illam corporalem renuntiationem et reputationem hanc vanam, nequeamus assequi gradum spiritualis profectus, existimantes nobis ad perfectionem abunde sufficere quod secundum exteriorem hominem segregati videmur de conversatione et voluptatibus hujus mundi, aut quod immunes simus a corruptione aut commixtione carnali; et ita viventes in illo tepido statu, qui censetur deterior, noverimus nos ex ore Domini evomendos, juxta sententiam ejus qua ait : Utinam calidus esses aut frigidus;6 nunc autem quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. Nec immerito Dominus asserit eos cum quadam sui pectoris convulsione evomendos, quos semel receperat in visceribus caritatis, et tepefacti sunt noxie : qui quum potuissent Domino præbere quodammodo salutarem substantiam sive escam per incorporationem in ipsum, maluerunt avelli a visceribus ejus; tanto deteriores effecti cibis illis qui nunquam illati sunt ori Dei, quanto detestabilius reputamus id quod nausea compellente projicimus. Quod enim est frigidum, quum imponitur ori nostro, fit calidum, et cum salubri suavitate percipitur; quod autem semel per nauseam est abjectum, non possumus sine grandi horrore etiam a remoto adspicere, nec dignamur id labiis applicare.

Tepidus ergo rectissime fertur esse deterior, quia carnalis quis, utpote gentilis aut sæcularis, accedit facilius ad salutarem conversionem perfectionisque culmen, quam monachus non arripiens viam perfectionis secundum regulæ disciplinam, qui semel recessit ab igne spiritualis fervoris. Sæcularis quippe aut gentilis ex corporalibus suis vitiis saltem humiliatus, et carnali contagione immundum se sentiens, ad fontem veræ purificationis quandoque compunctus accurrit, horrescens gelidissimum statum suum, sicque spirituali ardore succensus convolabit ad perfectionem facilius. Qui autem semel cum tepore exorsus cœpit abuti nomine monachi, neque arripuit iter hujus professionis humilitate ac fervore quo debuit, infectus semel hac miserabili lue seu culpa atque in ea quodammodo resolutus, non poterit ulterius recta sapere per se ipsum, neque alterius monitis erudiri. Dicit enim in corde suo, ut asserit Dominus: Quia dives sum et locuples, et nullius egeo;7 cui quod sequitur, convenienter aptatur: Tu es miser et miserabilis, et pauper et cæcus et nudus. In hoc quoque factus deterior sæculari, quod non cognoscit se esse miserum, cæcum, nudum, emendationeque dignum, vel indigentem exhortatione ac institutione alterius: propter quod nullam admittit exhortationem verbi salubris, non intelligens se prægravari damnabilioremque fieri ex ipso nomine monachi, omniumque reputatione se deprimi potius coram Deo; quia dum creditur ab omnibus sanctus et tanquam

Dei famulus honoratur, necesse est ut in futuro subdatur graviori judicio atque majori supplicio.

Postremo, quid diutius immoramur his quæ per experientiam satis cognoscimus? Nam frequenter conspeximus quosdam frigidos et carnales, id est paganos et sæculares, ad spiritualem pervenisse fervorem; tepidos autem et animales ad eum venisse non vidimus. Quos etiam Deus per Prophetam sic detestatur ut spiritualibus doctoribusque præcipiat, ut eos non hortentur nec instruant, nec semen verbi cœlestis in eos projiciant, quasi in sterilem infructuosamque terram spinis ac tribulis plenam; sed ut illis contemptis, excolant potius novam terram, id est, paganis ac sæcularibus instanter ac fervide prædicent, juxta illud in Jeremia: Hæc dicit Dominus viro Juda et habitatori Jerusalem, Novate vobis novale, et nolite serere super spinas.8

Footnotes

  1. 1 Cor. III, 2. ↩

  2. Ibid. 3. ↩

  3. 1 Cor. II, 14. ↩

  4. Ibid. 15. ↩

  5. Galat. VI, 1. ↩

  6. Apoc. III, 15, 16. ↩

  7. Apoc. III, 17. ↩

  8. Jer. IV, 3. ↩

Chapter 87 of 499