Capitulum 21
De his qui contemptis magnis, occupantur in parvis.
NUNC qualiter exprimatur illud ridiculum, quod quosdam videmus, qui post fervorem primæ renuntiationis qua reliquerunt res familiares aut plurimas opes aut sæcularem militiam, atque ad monasterium contulerunt se ipsos, tanto studio esse devinctos in his, id est tam inordinate affici his, quæ penitus abscindi non valent, sed hujus professionis conversationi sunt necessaria, ut in affectu et sollicitudine horum superent passionem et affectionem pristinarum omnium facultatum? Quibus profecto modicum proderit majores opes sprevisse, quoniam transtulerunt affectus earum in res parvas ac viles; quum tamen propter reformandos et exstirpandos illos affectus etiam magnæ opes sint contemnendæ. Nam vitium cupiditatis quod exercere nequeunt circa pretiosa et magna, retinent circa viliores materias : per quod demonstratur se non abscidisse, sed commutasse pristinam passionem. Siquidem nimia cura intenti circa sportellam, saccellum, codicem, mattam, et consimilia, quamvis vilissima, detinentur eadem libidine seu inordinata affectione et delectatione qua ante. Quæ etiam tanta æmulatione custodiunt ac defendunt, ut non erubescant propter ea contra Fratrem irasci : imo, quod turpius est, etiam litigare. In quibus adhuc laborantes ægritudine pristinæ cupiditatis, non sunt contenti habere secundum mensuram numerumque communem ista quæ usus corporis sive necessitas monachum cogit tenere : in hoc quoque monstrantes avaritiam sui cordis, quum ea quibus indigent, student copiosius possidere quam ceteri, vel modum diligentiæ excedentes, custodiunt ea peculiarius atque attentius, et ab aliorum contactu et usu ea præservant quæ debent universis Fratribus esse communia; quasi diversitas metallorum obnoxia sit peccato et non ipsa passio cupiditatis, et quasi sit sine culpa irasci pro parvis ac vilibus rebus, quum hoc ipsum non liceat pro rebus magnis et pretiosis, et quasi non idcirco abjecerimus pretiosiores materias ut disceremus facilius spernere viliora. Quid etenim differt, an quis passionem cupiditatis exerceat circa opes amplas et magnas, an circa res viliores? nisi quod in hoc reprehensibilior quis exsistat, quod quum maxima spreverit, minimis superetur. Hinc abrenuntiatio ista non obtinet cordis perfectionem, quia quum habeat substantiam pauperis, non abjicit divitis voluntatem.
Chapter 89 of 499