Capitulum 12
Quæ sit voluntas nostra quæ inter concupiscentiam carnis ac spiritus ponitur.
INTER has ergo utrasque concupiscentias voluntas animæ consistens in medio vituperabiliore, nec vitiorum voluptatibus oblectatur, nec virtutum doloribus acquiescit: sic quærens a passionibus abstinere carnalibus, ut tamen non velit necessarios sustinere dolores sine quibus desideria spiritus nequeunt possideri; desiderans obtinere castimoniam corporis absque castigatione ipsius, puritatemque cordis sine vigiliarum labore, atque cum requie carnis spiritualibus abundare virtutibus, et absque ulla convitiatione gratiam patientiæ possidere, humilitatem quoque apprehendere Salvatoris sine jactura mundani honoris, sectari etiam simplicitatem religionis cum vanitate sæcularis ambitionis, et Christo servire cum laude hominum ac favore, districtionem æquitatis ac veritatis proferre absque alicujus offensione, postremo, sic consequi bona futura, ut non amittat præsentia. Quæ voluntas nunquam sinet nec faciet nos ad veram perfectionem attingere, sed collocabit nos in teterrimo quodam tepore, et assimilabit nos illi cui in Apocalypsi Dominus increpatorie loquitur: Scio opera tua, quia nec frigidus es nec calidus;1 utinam frigidus esses aut calidus! nunc autem quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.
Tales ergo nos facit hæc voluntas, nisi bella altrinsecus insurgentia confregerint hunc tepidissimum statum. Nempe dum obtemperantes huic nostræ voluntati, voluerimus nos ad hanc remissionem paululum relaxare, confestim insurgunt aculei carnis, qui nos suis vitiis passionibusque lædentes, nequaquam permittunt nos stare in illa puritatis qualitate qua delectamur: imo ad illam nos trahunt frigidam voluptatem ac viam spinosam quam abhorremus. Rursus si spiritus fervore succensi, et opera carnis volentes exstinguere, tentaverimus nos totos conferre cum quadam animi elatione ad studia virtutum immoderata, sine ulla consideratione fragilitatis humanæ, interpellans imbecillitas carnis revocat et retardat ab illa indiscreta spiritus nimietate: sicque fit ut repugnante sibi mutuo utraque concupiscentia colluctatione alterna, illa animæ voluntas, quæ non vult se totam carnalibus desideriis dare, neque virtutum laboribus insudare, temperetur quodammodo moderamine justo; dum hæc contentio inter utrasque concupiscentias excludit illam perniciosiorem animæ voluntatem, ponens in corpore nostro observantiam æquitatis, quæ justo examine discernit, moderatur atque contemperat confinia carnis ac spiritus, non permittens mentem spirituali ardore succensam declinare a dextris, nec carnem aculeis vitiorum gravatam, a sinistris. Dumque hæc pugna quotidie agitatur in nobis utiliter, venire compellimur salubriter ad quartum illud quod nolumus, ut cordis puritatem acquiramus non securitate aut otio, sed jugi sudore et cordis contritione, castitatemque carnis custodiamus ac reservemus districtis jejuniis, vigilantia, fame ac siti; mentis quoque directionem ad Deum capiamus lectione, vigiliis, oratione continua, solitudinisque secreto; patientiam insuper conservemus per exercitia tribulationum, sicque nostro serviamus Auctori cum perpessione blasphemiarum et saturitate opprobriorum; veritatem atque justitiam proferamus et exsequamur etiam, si opus fuerit, cum odio et inimicitiis mundi; et ita per talem colluctationem in nostro corpore militantem protracti a securitate illa ignava et provocati ad istum laborem studiumque virtutum, retineamus æquitatem optime mediam et discretam.
Sic itaque hinc fervor spiritus, illinc gelidissimus rigor carnis contemperent calore moderatissimo tepidum nostræ voluntatis arbitrium, ut concupiscentia spiritus non permittat pertrahi mentem ad effrenata peccata, nec carnis fragilitas spiritum patiatur extolli aut ferri ad virtutum irrationabiles indiscretosque appetitus, ne aut ex immoderato spiritus fervore pullulent omnium fomites vitiorum, aut ex irrationabili appetitu virtutum erumpat elatio, graviore telo confodiens; sed justa æquilibratio colluctationis horum succedens, servet sanam moderatamque viam inter utraque illa, docens militem Christi semper incedere regali itinere. Sicque fiet, dum ex tepore prædictæ ignavissimæ seu tepidissimæ voluntatis mens fuerit excessive devoluta ad desideria carnis, mox refrenetur per sinceram concupiscentiam spiritus, ipso spiritu nequaquam acquiescente vitiis carnis; et rursus, si spiritus noster immoderato fervore extenderit se ad impossibilia per cordis excessum, fragilitate corporis non pensata, retrahatur ad justum examen, atque transcendens tepidissimum nostræ voluntatis statum, incedat viam perfectionis utilissima temperie planoque tramite cum sudore industriæ. Denique huic simile aliquid legimus dispensatum et factum a Domino in ædificatione turris Babel, ubi exorta linguarum confusio repente compescuit ausus hominum sacrilegos ac nefandos.2 Permansisset etenim ibi pravus consensus iniquorum adversus Deum, imo et contra eos qui attentare cœperant majestatem divinam, nisi diversitas linguæ inter se repugnans compulisset illos dispensatione divina in meliorem proficere statum per dissonantiam vocum, et quos perniciosus consensus animaverat ad excidium sive interitum sui, revocasset bona utilisque discordia ad salutem, dum interveniente divisione linguarum, cœperunt humanam fragilitatem sentire, quam impia inspiratione elati antea nesciebant.
Footnotes
Chapter 80 of 499