Skip to the text

Capitulum 15

Quid nobis prosit concupiscentia carnis adversus spiritum.

PRODEST (inquam) in primis, quoniam desidiam et negligentiam nostram mox arguit, et tanquam diligentissimus pædagogus, non concedit nos unquam deviare a linea seu rectitudine districtionis ac disciplinæ: imo si nostra securitas paululum excesserit congruæ severitatis mensuram, confestim nos stimulat flagellis incentivorum et increpat, competenter quoque revocat ad parcitatem. Secundo, quoniam dum de gratia Dei et merito puritatis ac castitatis, viderimus nos longo tempore ita immunes a genitali pollutione ut credamus nos amplius non esse inquietandos nec ipsa simplici carnis commotione, atque per hoc cœperimus superbire in secretis conscientiæ nostræ aut inaniter gloriari, quasi carnem fragilem non gestemus: pugna seu concupiscentia illa nos cito humiliat ac retundit, visitando nos suo fluxu, quamvis simplici et occulto, suisque stimulis admonet nos homines esse. Quum enim cetera vitia etiam graviora ac nociviora soleamus indifferenter incurrere, nec tamen ex eorum perpetratione tam facile compungamur et humiliemur, tamen in isto peculiariter humiliatur conscientia nostra, quæ hac illusione mordetur recordatione passionum suarum etiam neglectarum; intelligens evidenter immundam se factam naturalibus incentivis, quæ quum immundior esset spiritualibus vitiis, hoc nescivit: sicque protinus recurrens ad emendationem prioris ignaviæ, salubriter admonetur ne confidat super successibus præteritæ puritatis, quam se declinantem a Deo permodice conspicit perdidisse, et sciat se non posse donum hujus puritatis possidere nisi tantum per gratiam Dei, de quo per quotidiana ipsius rei experimenta docemur, ut si desideramus perpetuam cordis integritatem sortiri, studeamus humilitatis virtutem jugiter retinere.

Chapter 83 of 499