Skip to the text

Capitulum 10

Quod vocabulum carnis accipiatur multis modis.

HOC nomen, caro, multipliciter in Scripturis accipitur. Interdum enim significat integrum hominem qui ex anima constat et corpore, ut ibi :1 Verbum caro factum est ; et, Videbit omnis caro salutare Dei nostri.2 Interdum vero significat homines carnales et impios, ut ibi :3 Non permanebit spiritus meus in hominibus, eo quod caro sint. Interdum autem ponitur pro peccatis, ut ibi :4 Vos autem non estis in carne, sed in spiritu ; et rursus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt ; nam subditur ibi : Neque corruptio incorruptelam possidebit.5 Quandoque vero accipitur pro cognatione et propinquitate, ut ibi : Ecce nos os tuum et caro tua sumus ;6 et Apostolus ait : Si quomodo ad æmulationem provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.7 Quærendum ergo secundum quam harum quatuor significationum accipienda sit caro in verbis illis Apostoli. Manifestum est namque dictum illud Apostoli, Caro concupiscit adversus spiritum, stare non posse si caro sumatur primo modo ;8 nec etiam si secundo modo accipiatur, quia quum dicitur, Caro concupiscit adversus spiritum, non capitur caro ita abrupte pro homine peccatore sicut quum legitur, Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, eo quod sint caro.9 Neque enim de rebus substantialibus, sed actualibus loquitur, quæ in uno eodemque homine colluctantur sigillatim aut pariter cum quadam vicissitudine mutationeque temporis.

Footnotes

  1. Joann. I, 14. ↩

  2. Luc. III, 6. ↩

  3. Gen. VI, 3. ↩

  4. Rom. VIII, 9. ↩

  5. I Cor. XV, 50. ↩

  6. II Reg. V, 1. ↩

  7. Rom. XI, 14. ↩

  8. Galat. V, 17. ↩

  9. Gen. VI, 3. ↩

Chapter 78 of 499