Skip to the text

Capitulum 13

De utilitate cunctationis seu moræ quæ oritur ex colluctatione carnis et spiritus.

CUNCTATIO autem tam utilis nobis oritur ex diversitate pugnæ prædictæ, tamque salutaris dilatio ex concertatione hujusmodi, ut dum retrahimur ab exsecutione et opere eorum quæ vitiose concipimus, resistente corporis mole, revocemur interdum in statum meliorem pœnitudine subsequente, aut emendatione quæ solet descendere ex operis procrastinatione, seu recognitione ipsius interveniente. Denique dæmones et spirituales nequitiæ, qui nullo carnis obstaculo retardantur ab exsecutione desideriorum suorum, quum sint de eminentiore angelorum ordine lapsi, deteriores exstant hominibus: eo quod possibilitate eorum desideriis adjacente, non vereantur inflexibili pravitate perficere id quod semel nequiter conceperint; quoniam sicut animus eorum est velox ad excogitandum, ita eorum substantia est pervigil et absoluta ad exsequendum; dumque suppetit eis prava facultas agendi quæ cupiunt, nulla deliberatio salutaris interveniens emendat eorum malum conceptum.

Chapter 81 of 499