Skip to the text

Capitulum 6

Quod utile nobis sit interdum a Deo quasi relinqui.

SANCTUS quoque David cognovit prætactam derelictionem seu Dei recessum tam utilem esse, quod non oravit ne in nullo penitus relinqueretur a Deo. Hoc namque sciebat incongruum esse sibi aut humanæ naturæ ad quamlibet perfectionem pervenienti; sed deprecatus est derelictionem illam potius temperari in se, dicens:1 Non me derelinquas usquequaque. Ac si diceret aliis verbis: Scio quod soleas sanctos tuos utiliter interdum relinquere, quatenus probes eos; aliter enim ab adversario tentari non possunt, nisi a te fuerint paululum derelicti. Idcirco non rogo ut me nunquam relinquas, quia non expedit mihi, ne scilicet propriam infirmitatem non recognoscens, negligam dicere : Bonum mihi quia humiliasti me; vel ne caream exercitio spiritualiter præliandi. Quod sine dubio habere non potero, si indesinenter mihi cohæreat tua protectio : qua me suffultum tentare Zabulus non audebit, sed objiciet aut exprobrabit tibi vel mihi quod contra tuos athletas solet calumniosa voce proferre :

Num gratis Job colit Deum? Nonne tu vallasti eum ac domum ejus, universamque substantiam ejus per circuitum? Sed magis oro ne me deseras usquequaque, quod Græce sonat : usque ad nimietatem. Quantum enim mihi utile est quod paululum me relinquis, ut probetur constantia desiderii mei, tantum nocivum est mihi si propter demerita mea me nimium deseras : quoniam nulla virtus humana poterit sua constantia perdurare, si tuo auxilio deseratur diutius in tentatione; imo protinus succumbet fortitudini aut calliditati tentantis, nisi tu ipse, qui humanarum es cognitor virium atque luctaminum moderator, non permiseris nos tentari supra id quod possumus, sed feceris et cum tentatione proventum ut sustinere possimus. Præterea tale aliquid legimus mystice designatum in libro Judicum de exterminatione spiritualium gentium Israeli inimicantium : Hæ sunt gentes, ait Scriptura, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem, et haberent consuetudinem cum hostibus præliandi;2 et rursus : Dimisitque eos Dominus, ut in ipsis experiretur Israelem, an audirent mandata Domini, an non. Quam utique pugnam Dominus reservavit non quasi invidens quieti plebis suæ, aut male consulens eis, sed sciens eam utilissimam ipsis, ut dum filii Israel deprimerentur impugnatione gentium præfatarum, sentirent se Dei auxilio jugiter indigere; sicque perdurantes in meditatione et invocatione ipsius, non dissolverentur inertia, nec amitterent usum bellandi exercitiumque virtutum. Frequenter enim securitas atque prosperitas dejecerunt quos adversa superare non potuerunt.

Footnotes

  1. Ps. CXVIII, 8. ↩

  2. Ibid. 4. ↩

Chapter 74 of 499