Capitulum 17
De eunuchorum tepore.
HINC plerumque videmus teporem hunc animi esse in his qui spadones sunt corpore : quoniam tanquam ab impugnatione hac liberi, non festinant in veritate quærere aut possidere laborem abstinentiæ corporalis nec cordis contritionem, imo nec spiritualium vitiorum expurgationem. Qui status a carnali qualitate descendens, efficitur animalis, qui est procul dubio deterior gradus : ipse est enim qui de frigido pergens ad tepidum, detestabilior perhibetur a Deo.
Chapter 85 of 499