Capitulum 20
De male abrenuntiantibus.
PORRO (quod dicere pudet) videmus multos ita abrenuntiasse, ut probentur nihil mutasse de vitiis ac moribus pristinis, sed solum statum ac habitum sæcularem. Nam acquirere optant pecunias quas nec antea habuerunt, vel certe quas ante habebant retinere non cessant. Imo, quod exstat lugubrius, eas augere desiderant hoc colore, quoniam dicunt justum esse ut ex illa pecunia nutriant famulos suos aut Fratres, vel ut congregent Fratres instituantque cœnobium, cujus personas præsumunt se posse dirigere tanquam abbates. Qui si vere viam perfectionis inquirerent, hoc potius tota virtute niterentur implere, ut scilicet exuti ac liberi ab universis pecuniis, affectionibus, et occupationibus suis prioribus, ita collocarent se ipsos singulares ac nudos sub imperio seniorum, ut non solum non gererent curam aliorum, sed nec sui ipsorum. Econtrario autem evenit, ut dum ipsi Fratribus præesse festinant, nunquam senioribus subjiciantur : atque a superbia inchoantes, dum alios regere cupiunt, ipsimet nunquam merentur discere aut agere quæ Deo sunt placita; estque necesse juxta Salvatoris sententiam, ut effecti cæci duces cæcorum, simul in foveam cadant.1
Denique, quamvis sit unum genus hujus superbiæ, duplex tamen est species ejus : una quæ veritatem et gravitatem semper mentitur seu simulat; alia quæ effrenata libertate resolvitur in risus fatuosque cachinnos. Et prima species taciturnitati congaudet, hæc secunda dedignatur arctari silentio, nec confunditur passim etiam inepta proferre, dum erubescit ceteris inferior sive indoctior judicari. Alia harum specierum ex elatione ambit clericatus officium, alia despicit illud tanquam incongruum et indignum suæ pristinæ dignitati aut vitæ, ac meritis suorum natalium. Quarum superbiarum quæ consistat deterior, discutiat ac perpendat uniuscujusque examen. Sane unum ac idem inobedientiæ genus est violare superioris mandatum, aut propter instantiam operis, vel propter desiderium otii, et æque dispendiosum sive nocivum est statuta monasterii transgredi propter somnum et propter vigiliam : ita quod tantum est prævaricari abbatis mandatum ut dormias, quantum ut vigiles, nec alius superbiæ fomes est spernere Fratrem propter jejunium ejus, aut propter refectionem ipsius; nisi quod perniciosiora et a remediis longiora seu incurabiliora sunt vitia quæ erumpunt et fiunt sub specie coloreque virtutum atque imagine spiritualium rerum, quam ea quæ aperte gignuntur ex voluntate carnali et prava radice. Hæc enim tanquam aperta mala ac languida arguuntur citius et curantur celerius; illa vero tanquam sub colore virtutum teguntur, incurata perdurant, faciuntque deceptos periculosius ac desperatius ægrotare.
Footnotes
-
Matth. xv, 14. ↩
Chapter 88 of 499