Capitulum 11
Quid hoc loco dicatur caro ab Apostolo ; et quid sit concupiscentia spiritus.
IDCIRCO hoc loco nomine carnis debemus accipere non carnis substantiam, sed carnis voluntatem, seu pessima desideria ejus ; per spiritum quoque intelligere nos oportet non aliquam spiritualem substantiam, sed bona ac spiritualia desideria animæ. Quem sensum idem Apostolus alio loco evidenter expressit, quum ait : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis ; caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus vero adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.1 Quæ utraque desideria carnis et spiritus quum sint in uno eodemque homine, intestinum bellum intra nos geritur omni die, dum concupiscentia carnis quæ præcipitanter fertur ad vitia, gaudet deliciis quæ ad præsentem pertinent requiem corporalem: quibus concupiscentia spiritus adversans, ita desiderat spiritualibus studiis totaliter inhærere, ut optet etiam necessarios carnis usus excludere; sic cupiens spiritualibus jugiter occupari, ut appetat nullam curam fragilitati carnis impendere. Caro luxuriis atque libidine delectatur, spiritus vero nec ipsis naturalibus desideriis acquiescit. Caro cupit cibo ac somno repleri, spiritus jejuniis atque vigiliis saginatur, ut cibum ac somnum cupiat non admittere ad necessarium usum vitæ. Caro appetit abundare copiis universis, spiritus ne panem quidem vult habere exiguum. Caro cupit lavacris nitida fieri et quotidianis turbis adulantium constipari, spiritus gaudet pauperie sordium ac vastitate inaccessibilis eremi. Caro fovetur honoribus ac laudibus hominum, spiritus gloriatur adversitatibus tribulationum.
Footnotes
-
Galat. V, 16, 17. ↩
Chapter 79 of 499