Skip to the text

Capitulum 9

Responsio de intellectu recte interrogantis.

DANIEL : Discernere divisiones et lineas quæstionum est portio intellectualis notitiæ, et maxima pars intelligentiæ est scire quid nescias.1 Propter quod dicitur : Insipienti interroganti sapientia reputabitur. Nam quamvis interrogans ignoret vim propositæ quæstionis, tamen quia prudenter inquirit, hoc ipsum reputatur ei ad sapientiam quod prudenter agnoscit quid nesciat. Itaque secundum divisionem nostram præhabitam, tres res in verbis prædictis tanguntur : videlicet concupiscentia carnis adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, quarum mutua pugna habet hanc causam, ut ea quæ volumus facere nequeamus. Quarta igitur superest causa, quam non considerastis : ut scilicet id quod nolumus faciamus. Nunc igitur restat ut prius cognoscamus vim concupiscentiarum duarum, videlicet carnis et spiritus, et ita demum valeamus discutere quæ sit nostra voluntas posita inter utrasque ; deinde similiter discernamus quid possit non esse nostræ voluntatis.

Footnotes

  1. Prov. xvii, 28, juxta LXX. ↩

Chapter 77 of 499