Capitulum 16
De incentivis carnis, quibus nisi humiliaremur gravius peccaremus.
DENIQUE spirituales substantiæ, seu angeli mali, suo casu testantur quod elatio ex puritate prætacta descendens, perniciosissima nobis esset et cunctis sceleribus plus obesset, nec aliquid utilitatis nos esse consecuturos pro castitate quacumque: quoniam angeli quum nullam sustineant carnis titillationem, perpetue sunt dejecti a sublimi cœlestique statione ob solam cordis elationem. Itaque nisi hæc titillatio carnis humiliaret nos atque retunderet, et circa spiritualium vitiorum purgationem sollicitos redderet ac intentos, essemus omnino absque remedio tepidi : utpote non habentes negligentiæ fragilitatisque nostræ indicem in carne aut conscientia nostra sedentem; nec unquam studeremus pertingere ad perfectionis fervorem, nec teneremus districtionem frugalitatis aut continentiæ.
Chapter 84 of 499