Skip to the text

Capitulum 8

Quid sit quod in capitulo quodam Apostoli, tertia adjiciatur voluntas, post concupiscentias carnis ac spiritus sibi invicem adversantes.

GERMANUS : Quamvis videatur jam nobis quidam intellectus prælucere in verbis Apostoli, tamen quia sententiam ejus non possumus adhuc lucide penetrare, cupimus nobis hæc evidentius declarari.12 Tres enim res hic insinuari videntur : prima, est carnis adversus spiritum pugna ; secunda, est concupiscentia spiritus contra carnem ; tertia, est voluntas nostra quæ tanquam media collocatur, de qua dicitur : Ut non quæcumque vultis, illa faciatis. De qua re quamvis, ut dixi, colligamus quasdam occasiones intelligentiæ ex prædictis, volumus tamen aliquid lucidius nobis super hoc disputari, quoniam inde se obtulit occasio disputationis istius.

Footnotes

  1. I Cor. x, 13. ↩

  2. Job i, 9, 10. ↩

Chapter 76 of 499