Capitulum 14
De inemendabili malitia spiritualium nequitiarum.
SPIRITUALIS namque substantia, nulla carnis mole ligata, sicut non recipit excusationem pravæ voluntatis in se exortæ, ita excludit velamen suæ malitiæ: quum non sit extrinsecus lacessita aut mota impugnatione carnis aliqua ad peccandum quemadmodum nos, sed accensa vitio suæ voluntatis solius; ideoque non habet remedium. Nam sicut corrumpitur non sollicitante eam aliqua terrena materia, ita obtinere non potest indulgentiam aut pœnitentiæ locum. Ex quibus aperte colligitur, quod concertatio ista quæ suscitatur in nobis inter carnem et spiritum, non solum consistat innoxia, verum etiam magnam nobis utilitatem inducat.
Chapter 82 of 499