Capitulum 4
Quod duplex sit causa dispensationis ac probationis divinæ.
DISPENSATIONIS autem seu probationis Dei in isto duplex est causa. Prima, ut paulisper relicti a Deo, et propriam infirmitatem experientes humiliterque pensantes, non extollamur de præcedente alacritate ac puritate nobis pie collata ex visitatione divina: sicque probantes nos ita relictos non posse nostris gemitibus atque industria recuperare priorem illum lætitiæ ac munditiæ statum, intelligamus præteritam ac amissam cordis alacritatem fuisse nobis collatam non nostro labore, sed Dei dignatione, eam quoque rursus esse petendam de pietate, illuminatione ac gratia Creatoris. Secunda hujus probationis est causa, ut comprobetur perseverantia, constantia ac desiderium cordis nostri, et manifestetur qua cordis intentione atque orationum instantia requiramus visitationem Spiritus Sancti nos deserentem: et ita videntes quam difficulter recuperentur amissa alacritas ac puritatis lætitia, studeamus recuperatas sollicitius custodire attentiusque tenere. Negligentius quippe solet custodiri quod creditur posse faciliter reparari.
Chapter 72 of 499