Skip to the text

Capitulum 3

Responsio super hac quœstione.

TRIPLEX causa hujus sterilitatis, de qua quæritis, assignata est a majoribus nostris: primo enim contingit ex negligentia nostra; secundo, ex impugnatione diaboli; tertio, ex dispensatione probationeque Dei. Ex negligentia etenim nostra descendit, quum procedente tepore ex vitio nostro, habemus nos coram Deo remisse et incircumspecte, et noxiis cogitationibus per ignaviam desidiamque nutrimur; sicque terram nostri cordis germinare facimus spinas ac tribulos, quibus in ea nascentibus, consequenter efficimur steriles atque ab omni spirituali fructu et contemplatione inanes. Porro ex impugnatione diaboli oritur, quum et bonis actibus dediti, retrahimur ab optimis intentionibus ignoranter aut invite, adversario cor nostrum intrante sua versuta calliditate.

Chapter 71 of 499