Skip to the text

Capitulum 7

De utilitate pugnæ quam ponit Apostolus in colluctatione carnis et spiritus.

LEGIMUS quoque in Apostolo, pugnam hanc esse utiliter insitam membris nostris, quemadmodum dicit :1 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem;2 hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. Habes et hic pugnam corpori nostro invisceratam, dispensatione seu moderatione Dei id procurante. Quidquid enim generaliter et sine exceptione cunctis inest hominibus, quid aliud potest dici, nisi naturaliter attributum humanæ substantiæ post hominis primi ruinam? Et quod universis innatum est, credi debet insitum esse arbitrio Dei non nocentis, sed consulentis aut providentis. Porro causam belli inter carnem et spiritum dicit Apostolus : Ut non quæcumque vultis, illa faciatis.3 Ergo si id quod Deus procuravit ob hoc ne faciamus omne quod volumus, impleatur, quid aliud credendum est esse quam noxium? Denique pugna hæc carnis ac spiritus insita nobis moderamine Conditoris, est quodammodo utilis atque ad meliorem statum provocans ac impellens : qua sublata, succederet pax perniciosa.

Footnotes

  1. Ps. cxviii, 71. ↩

  2. Galat. v, 17. ↩

  3. Ibidem. ↩

Chapter 75 of 499