Capitulum 2
De causa et modo reditus nostri ad eumdem abbatem.
QUUMQUE opportunitas secreti silentii præberetur familiariter nobis etiam ex caligine noctis, abbas Germanus graviter ingemiscens, locutus est : Quid agimus? quia videmus nos ingenti discrimine et valde miserabili conditione constrictos, quos efficaciter docet et ratio et vita horum Sanctorum quid salubrius sit ad spiritualis vitæ profectum, et sponsio nostra senioribus facta non permittit eligere hoc ipsum quod expedit. Possemus enim exemplis talium ac tantorum virorum formari ad vitam perfectiorem sublimiusque propositum, nisi facta promissio cogeret nos instanter ad nostrum reverti cœnobium. Quod si reversi fuerimus, nulla copia redeundi huc tribuetur nobis ulterius. Porro, si hic manentes maluerimus desiderium nostrum implere, quid agimus de promissione quam nos scimus fecisse senioribus nostris, quibus promisimus velocissimum reditum nostrum, ut saltem liceret nobis circumire Sanctos ac monasteria hujus provinciæ?
Quumque sic æstuantes, inveniremus nequaquam quid definiendum esset super statu nostræ salutis, solo gemitu monstravimus necessitatem seu obligationem durissimæ conditionis, accusantes teneritudinem frontis nostræ, ac detestantes verecundiam nostram ingenitam : cujus rei onere prægravati, non potuissemus aliter resistere precibus conventualium nostrorum retinentium nos contra profectum atque propositum nostrum, nisi maturissimo reditu eis promisso. Idcirco deflevimus nos laborasse vitio pudoris illius de quo ait Scriptura : Est pudor adducens peccatum.1
Footnotes
-
Eccli. IV, 25, juxta LXX. ↩
Chapter 337 of 499